라틴어 문장 검색

amicitiarum sua cuique permanet stabilis et certa possessio, ut etiam si illa maneant, quae sunt quasi dona fortunae, tamen vita inculta et deserta ab amicis non possit esse iucunda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 70:4)
quem cum ex alto ignotas ad terras tempestas et in desertum litus detulisset, timentibus ceteris propter ignorationem locorum animadvertisse dicunt in arena geometricas formas quasdam esse descriptas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 46:2)
Itaque multa auguria, multa auspicia, quod Cato ille sapiens queritur, neglegentia collegii amissa plane et deserta sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 43:2)
postremo a Rhodia classe deserti verum vatem fuisse sensistis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 101:2)
itaque multa auguria, multa auspicia, quod Cato ille sapiens queritur, neglegentia collegi amissa plane et deserta sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 43:2)
postremo a Rhodia classe deserti verum vatem fuisse sensistis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 101:2)
Sulmone C. Atium Paelignum aperuisse Antonio portas, cum essent cohortes quinque, Q. Lucretium inde effugisse scis Gnaeum ire Brundisium desertum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 4 6:3)
quis enim potest aut deserta per se patria aut oppressa beatus esse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 8:3)
nunc id speramus idque molimur, ut rex, cum intellegat sese, quod cogitabat, ut a Pompeio reducatur, adsequi non posse et, nisi per te sit restitutus, desertum se atque abiectum fore, proficiscatur ad te;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 5b 2:1)
nunc video illum circumventum, me desertum, a quibus minime conveniebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 1 1:4)
ego volebam loco magis deserto esse in Epiro, quo neque Piso veniret nec milites, sed adhuc Plancius me retinet ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 1 4:4)
vadimonium sibi ait esse desertum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 14장 3:5)
viri boni cum palam fraudantur, cum experiendi potestas non est, timide tamen et pedetemptim istuc descendunt vi ac necessitate coacti, inviti, multis vadimoniis desertis, saepe inlusi ac destituti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 16장 1:2)
'non dubitavi,' inquit, 'cum vadimonium desertum esset, bona proscribere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장1)
ais esse vadimonium desertum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION