라틴어 문장 검색

extremam senectutem non minus dignitate quam gratia fortunaque crevisset (multas enim hereditates nulla alia re quam bonitate consecutus est) tantaque prosperitate usus esset valetudinis ut annis triginta medicina non indiguisset, nactus est morbum, quem initio et ipse et medici contempserunt:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 21장 1:2)
nam comites seruosque ceteros initio statim ad expediendas pecunias, quibus redimeretur, dimiserat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 4장 2:1)
et initio quidem Galliam Cisalpinam Illyrico adiecto lege Vatinia accepit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 22장 1:2)
ueteranis legionibus praedae nomine in pedites singulos super bina sestertia, quae initio ciuilis tumultus numerauerat, uicena quaterna milia nummum dedit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 38장 1:1)
Quintus Tubero tradit heredem ab eo scribi solitum ex consulatu ipsius primo usque ad initium ciuilis belli Cn.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 83장 1:2)
omnium bellorum initium et causam hinc sumpsit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 10장 1:1)
Tumultus posthac et rerum nouarum initia coniurationesque complures, prius quam inualescerent indicio detectas, compressit alias alio tempore:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 19장 1:1)
in diplomatibus libellisque et epistulis signandis initio sphinge usus est, mox imagine Magni Alexandri, nouissime sua, Dioscuridis manu scalpta, qua signare insecuti quoque principes perseuerarunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 50장 1:1)
quaedam Italiae ciuitates diem, quo primum ad se uenisset, initium anni fecerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 59장 1:3)
et initio ueris praecordiorum inflatione temptabatur, austrinis autem tempestatibus grauedine.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 81장 2:3)
Virili toga sumpta adulescentiam omnem spatiumque insequentis aetatis usque ad principatus initia per haec fere transegit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 7장 1:1)
Rediit octauo post secessum anno, magna nec incerta spe futurorum, quam et ostentis et praedictionibus ab initio aetatis conceperat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 14장 1:1)
testamenti initium fuit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 23장 1:3)
Verum liberatus metu ciuilem admodum inter initia ac paulo minus quam priuatum egit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 26장 1:1)
sed aliquanto magis in principe eluxit, etiam inter initia cum adhuc fauorem hominum moderationis simulatione captaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 57장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION