라틴어 문장 검색

Transibo exempla vulgaria, quae etiam si minora, tamen innumera sunt, ad fastus te et annales perducam publicos.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 83:7)
Hoc deinde omnem transtulit belli apparatum et tam diu adsedit operi, donec centum et octoginta cumculis divisum alveum in trecentos et sexaginta rivos dispergeret, siccum relinqueret in diversum fluentibus aquis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 128:1)
Pudore calcato caedibus inquinavit manus, membra liberorum dispersit, nihil vacuum reliquit a scelere, non gloriae memor, non infamiae metuens, inemendabilis, cum ex ira in odium obcalluit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 234:2)
stat pigro pelagus gurgite languidum, et cum Mors avidis pallida dentibus gentes innumeras manibus intulit, uno tot populi remige transeunt.
(세네카, Hercules Furens 8:19)
ast illi caput sonuit, cerebro tecta disperso madent.
(세네카, Hercules Furens 14:34)
stravit Alcides Aquilone natos, patre Neptuno genitum necavit sumere innumeras solitum figuras:
(세네카, 메데아 10:26)
cuius umbra dispersis venit incerta membris?
(세네카, 메데아 14:41)
Ille dispersos domuit Gelonos.
(세네카, 오이디푸스 6:41)
O magna vasti Creta dominatrix freti, cuius per omne litus innumerae rates tenuere pontum quicquid Assyria tenus tellure Nereus pervius rostris secat, cur me in penates obsidem invisos datam hostique nuptam degere aetatem in malis lacrimisque cogis?
(세네카, 파이드라 2:1)
nunc iusta nato solve et absconde ocius dispersa foede membra laniatu effero.
(세네카, 파이드라 17:25)
et quaecumque super dispersa invenerit ossa montibus Etruscis, haec sciat esse mea.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 215)
non principe nostro spicula direxit melius Pythona superstans Paean, cum vacua turbatus paene pharetra figeret innumeris numerosa volumina telis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 63)
ubique litigiosus fremit ambitus, qui tractus in vesperam cena regia interpellante rarescit et per aulicos deinceps pro patronorum varietate dispergitur, usque ad tempus concubiae noctis excubaturus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 9:2)
ad extremum, quod tu tibi iuventutis exercitium appellas, hoc est otium veteranorum, in quorum manibus effetis enses robiginosi sero ligone mutantur, esto, multiplicatis tibi spumabunt musta vinetis, innumeros quoque cumulos frugibus rupta congestis horrea dabunt, densum pecus gravidis uberibus in mulctram per antra olida caularum pinguis tibi pastor includet:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Eutropio suo salutem 4:1)
itaque cum passim varia ordinum corpora dispergerentur, placuit ad conditorium Syagrii consulis civium primis una coire, quod nec impleto iactu sagittae separabatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION