라틴어 문장 검색

At C. Memmius, cuius de libertate ingeni et odio potentiae nobilitatis supra diximus, inter dubitationem et moras senatus contionibus populum ad vindicandum hortari, monere, ne rem publicam, ne libertatem suam desererent, multa superba et crudelia facinora nobilitatis ostendere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 30장5)
Homines sceleratissimi, cruentis manibus, immani auaritia, nocentissimi et idem superbissimi, quibus fides decus pietas, postremo honesta atque inhonesta omnia quaestui sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장23)
Ceterum homines superbissimi procul errant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장65)
neque tamen victoria socors aut insolens factus, sed pariter atque in conspectu hostium quadrato agmine incedere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 100장3)
De Pompei capite pupillus et spado tulere sententiam, de Crasso crudelis et insolens Parthus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 7:1)
Ut famem sitimque depellas, non est necesse superbis adsidere liminibus nec supercilium grave et contumeliosam etiam humanitatem pati, non est necesse maria temptare nec sequi castra;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 10:6)
Quare, nisi quia superbissima consuetudo cenanti domino stantium servorum turbam circumdedit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 2:2)
Nolo in ingentem me locum inmittere et de usu servorum disputare, in quos superbissimi, crudelissimi, contumeliosissimi sumus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 11:1)
pulsare superbas potentiorum fores, digerere in litteram senes orbos, plurimum in foro posse invidiosa potentia ac brevis est et, si verum aestimes, sordida.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 10:4)
Unum ergo bonum ipsa virtus est, quae inter hanc fortunam et illam superba incedit cum magno utriusque contemptu.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 21:2)
ille qui superbus atque inpotens et fiducia virium tumidus ait:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 7:4)
Crescit insolenti superbia, crudelitas saevo, malignitas livido.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 20:6)
Humanitas vetat superbum esse adversus socios, vetat avarum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 30:1)
" Desideres," inquis, " contra vitia aliquid aspere dici, contra pericula animose, contra fortunam superbe, contra ambitionem contumeliose, volo luxuriam obiurgari, libidinem traduci, inpotentiam frangi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 10:5)
haerebit tumor, quamdiu superbo conversaberis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 20:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION