라틴어 문장 검색

et propter hoc munuscula mea sepe multum conspexi et ab invicem segregavi, nec non segregata percensui, digniusque gratiusque vobis inquirens. 11.
(단테 알리기에리, Epistolae 93:3)
Sex igitur sunt que in principio cuiusque doctrinalis operis inquirenda sunt, videlicet subiectum, agens, forma, finis, libri titulus, et genus philosophie.
(단테 알리기에리, Epistolae 96:3)
et ideo, circa considerationem de toto, ista tria inquirenda seorsum sunt:
(단테 알리기에리, Epistolae 96:6)
Deinde inquiremus alia tria, non solum per respectum ad totum, sed etiam per respectum ad ipsam partem oblatam.
(단테 알리기에리, Epistolae 96:8)
38. Inquisitis his tribus in quibus variatur pars a toto, videndum est de aliis tribus in quibus nulla variatio est a toto.
(단테 알리기에리, Epistolae 107:1)
Et quod fuerit coniunx testimonium perhibet noster Poeta in tertio, ubi Andromache de Ascanio filio Eneam genitorem interrogat sic:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 7:10)
Sed quia de intentione omnium ex electione agentium nichil manifestum est extra intendentem nisi per signa exteriora, et sermones inquirendi sunt secundum subiectam materiam—ut iam dictum est—satis in hoc loco habebimus, si de intentione populi romani signa indubitabilia tam in collegiis quam in singularibus personis ostendantur. 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:17)
Nam de primo cum de sede patris Enee, qui primus pater huius populi fuit, verteretur litigium, Turno Rotulorum rege contra stante, de comuni amborum regum assensu ad ultimum, propter divinum beneplacitum inquirendum, inter se solum dimicatum est, ut in ultimis Eneydos canitur. 14.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 31:17)
In principio huius operis propositum fuit de tribus questionibus, prout materia pateretur, inquirere;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 1:4)
que quidem veritas apparebit sufficienter si, sub prefixo principio inquirendo, prefatam auctoritatem immediate dipendere a culmine totius entis ostendero, qui Deus est. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 12:3)
6. Ad quod quidem dicimus quod bene potuit respondisse Deo interrogante, nec propter hoc Deus locutus est ipsa quam dicimus locutionem.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 26:1)
1. Nos autem oportet quam nunc habemus rationem periclitari, cum inquirere intendamus de hiis in quibus nullius autoritate fulcimur, hoc est de unius eiusdemque a principio ydiomatis variatione secuta.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 58:1)
at tibi contraevenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi.
(호라티우스의 풍자, 1권, 03장19)
primum nam inquiram, quid sit furere:
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장28)
et interroges:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 19:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION