라틴어 문장 검색

Fissus erat tenui rima, quam duxerat olim, cum fieret paries domui communis utrique.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 8:9)
Dissimulare nequit crudelia gaudia Procne, iamque suae cupiens exsistere nuntia cladis, "intus habes, quem poscis" ait.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 49:4)
utque solent pleni resonare camini, aut ubi terrena silices fornace soluti concipiunt ignem liquidarum adspergine aquarum, pectora sic intus clausas volventia flammas gutturaque usta sonant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 7:5)
Utque hominis speciem materna sumit in alvo perque suos intus numeros componitur infans, nec nisi maturus communes exit in auras, sic ubi visceribus gravidae telluris imago effecta est hominis, feto consurgit in arvo, quodque magis mirum est, simul edita concutit arma.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 8:4)
verumtamen aestuat intus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 42:8)
ipsa tamen, quamvis animo grave vulnus habebam, quamvis intus erat furor igneus, omnia feci (sunt mihi di testes), ut tandem sanior essem, pugnavique diu violenta Cupidinis arma effugere infelix et plus, quam ferre puellam posse putes, ego dura tuli.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 46:6)
Thalami iam limina tangit, iamque fores aperit, iam ducitur intus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 46:9)
Arbor agit rimas et fissa cortice vivum reddit onus, vagitque puer;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 49:7)
Iamque labant cunei, spoliataque tegmine cerae rima patet praebetque viam letalibus undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 59:1)
Pars igitur temptabat adhuc invadere pinum, pars maris intus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 60:4)
Trepidant haud segnius omnes, quam solet urbs, aliis murum fodientibus extra atque aliis murum, trepidare, tenentibus intus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 60:5)
Nulla quies intus nullaque silentia parte, nec tamen est clamor, sed parvae murmura vocis, qualia de pelagi, siquis procul audiat, undis esse solent, qualemve sonum, cum Iuppiter atras increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 7:5)
tum moles tacta dehiscit, vivaque per rimas proceraque surgit harundo, osque cavum saxi sonat exsultantibus undis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 76:4)
Vix bene combiberant ignotos guttura sucos, cum subito trepidare intus praecordia sensi alteriusque rapi naturae pectus amore, nec potui restare diu repetenda que numquam terra, vale!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 82:15)
Quo magis illa canit, magis hoc tellure levati erigimur, saetaeque cadunt, bifidosque relinquit rima pedes, redeunt umeri et subiecta lacertis bracchia sunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 36:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION