라틴어 문장 검색

"Condicione pari potes", hec ait, "ipse morari."
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XV. De rege et duobus pulicibus 16:4)
Mox pater et natus, censore iubente, crematus Iure dat has penas, statuit quia sic alienas.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:30)
Sic qui uicinum sibi quemlibet aut peregrinum Ledere conatur, ius contra fasque minatur, Se grauiore peti discat discrimine leti, Vt uice, qua mensus fuerat, sit et ipse remensus.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:31)
Sic altercantes, sibi sepe diuque minantes, Constituere queri sub pardo, iudice ueri, Cuius censurae statuunt se subdere iure, His utriusque minis stabilis quia mutuo finis Nullus habebatur, requies nec certa dabatur.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:3)
Meque potestatis propriae non esse sciatis, Sed dominantis heri sub iure iugoque teneri".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:14)
Cognita stultorum post talia facta duorum, Cui non est curae, sit in his uis quanta figurae, Se quoque seduci sciat hac sub ymagine fuci, Condicione pari dignus quandoque necari.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:26)
PRINCIPIS ignari nimium camelus auari Ferre uerebatur sibi ius graue, qui dominatur, Spe breuiore boni cupiens seruire leoni Inferioris heri quam comptus honore uideri.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:1)
Mente quidem uoluit dum talia, debita soluit Presidis antiqui sibi iuris et eius iniqui.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:2)
Stultus ad hoc discat, ne sic indebita gliscat, Neue suo iuri diffidat amore futuri, Sed propriae sortis stet semper munere fortis;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:22)
Et qua crassantur, qua fraudis et arte minantur, Hac hos non mire contingit iure perire.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:21)
Hoc modo maiores capies satis ac meliores, Si consulta uelis tibi credere iure fidelis:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIV. De uulpe et lupo 25:5)
Namque prius pactum recolentes tam male fractum, Condicione pari cuiquam timuere iugari, Tuta fides ueri cum nusquam possit haberi, In iam promissis etiam iurantibus ipsis, Atque supradicti tamen hii periere relicti, Nam quia cesserunt a foedere, quod pepigerunt, Nec sociae morti cogerunt pectore forti.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXV. De ueruecibus et coco regis 26:8)
Vindicis ista pati meruerunt premia fati, Iure figurantes, deceat quod semet amantes Quamlibet ad sortem mentem componere fortem.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXV. De ueruecibus et coco regis 26:9)
Quem sat iure datum reor illis ad cruciatum, Qui canis infesti sibi semper et ore molesti Credit adhortatus per falsae uocis hyatus.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:19)
Non ultra uires discant presumere uiles, Nec sua non captent, propriis nec uiribus aptent, Munere naturae piod non datur his fore iure;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIX. De lupo et yrco 30:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION