라틴어 문장 검색

SEXTUS CAECILIUS in disciplina iuris atque in legibus populi Romani noscendis interpretandisque scientia, usu auctoritateque inlustris fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 2:1)
Sed non levis existimator neque aspernabilis est populus Romanus, cui delicta quidem istaec vindicanda, poenae tamen huiuscemodi nimis durae esse visae sunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 11:1)
Sicut illud quoque inhumaniter scriptum improbavit, quod, si homo in ius vocatus, morbo aut aetate aeger ad ingrediendum invalidus est, 'arcera non sternitur,' sed ipse aufertur et iumento imponitur atque ex domo sua ad praetorem in comitium nova funeris facie effertur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 12:1)
Quam enim ob causam morbo adfectus et ad respondendum pro sese non idoneus, iumento adhaerens in ius adversario deportatur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 12:2)
Quonam igitur modo inprudentem poterit imitari, qui in exequenda talione non licentiae ius habet, sed inprudentiae?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 17:4)
Sed cur tibi esse visa est inhumana lex omnium mea quidem sententia humanissima, quae iumentum dari iubet aegro aut seni in ius vocato?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 25:1)
Verba sunt haec de lege 'Si in ius vocat':
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 26:1)
' Si morbus aevitasve vitium escit, qui in ius vocabit iumentum dato;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 26:2)
ac propterea minus fuisse humanum existumas aegrotum domi suae cubantem iumento inpositum in ius rapi?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 27:2)
Quaenam tibi igitur acerbitas esse visa est, quod in ius vocato paupertino homini vel inopi, qui aut pedibus forte aegris esset aut quo alio casu ingredi non quiret, plaustrum esse dandum censuerunt?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 31:1)
Atque id fecerunt, ne causatio ista aegri corporis perpetuam vocationem daret fidem detractantibus iurisque actiones declinantibus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 31:3)
Sed iniurias atrociores, ut de osse fracto, non liberis modo, verum etiam servis factas, inpensiore damno vindicaverunt, quibusdam autem iniuriis talionem quoque adposuerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 33:1)
'Aeris confessi rebusque iure iudicatis triginta dies iusti sunto.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 46:2)
Post deinde manus iniectio esto, in ius ducito.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 46:3)
Ni iudicatum facit aut quis endo eo in iure vindicit, secum ducito, vincito aut nervo aut compedibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 46:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION