라틴어 문장 검색

iamque potestates priscus discriminat ordo iustitiae, quas ante pares effecerat una nube timor.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:10)
O bene naturae memores, documenta supernae iustitiae, iuvenum numina, vota senum:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam14)
cum subito liquida cessantem vidit ab aethra Iustitia et tanto viduatas iudice leges.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:61)
esse sed iniustum fateor quodcumque negatur iustitiae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:96)
Illi iustitiam confirmavere triumphi, praesentes docuere deos.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:51)
ipsa mihi liquidas delapsa per auras Iustitia insultat vitiisque a stirpe recisis elicit oppressas tenebroso carcere leges.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:25)
Acrior interea voto multisque Megaera luxuriata malis maestam deprendit in arce Iustitiam diroque prior sic ore lacessit:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:183)
narrem iustitiam?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:9)
nec fama fefellit iustitiae:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:111)
Iustitia utilibus rectum praeponere suadet communesque sequi leges iniustaque numquam largiri sociis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:44)
cani virtutibus aevi materiam pandit Stilicho populumque vetusti culminis inmemorem dominandi rursus in usum excitat, ut magnos calcet metuendus honores, pendat iustitia crimen, pietate remittat errorem purosque probet damnetque nocentes et patrias iterum clemens exerceat artes.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:62)
Nam cetera diversa et quasi repugnantia dissident a iustitia, nisi aequius existimamus cepisse praedam ex militia, quae nobis nihil sine sanguine et cladibus alienis adfert.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 7:2)
Haec et iustitia et cura patris familiae multum confert augendo patrimonio.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 19:3)
addidit praecepta (etenim aderat Meherdates), ut non dominationem et servos, sed rectorem et civis cogitaret, clementiamque ac iustitiam, quanto ignota barbaris, tanto laetiora capesseret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 11장2)
an iustitiam auctum iri et decurias equitum egregium iudicandi munus expleturos, si fractos sonos et dulcedinem vocum perite audissent?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 20장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION