라틴어 문장 검색

ideo autem lactis et sanguinis mentio facta est, quia adfirmantur animae lacte et sanguine delectari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 672)
cui tu lacte favos et miti dilue baccho cui tu liba de lacte, melle, vino.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3441)
quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas infantum, fugiens umorem aurasque petessens, convertebat ibi natura foramina terrae et sucum venis cogebat fundere apertis consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis impetus in mammas convertitur ille alimenti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 29:12)
Dum suspirat adhuc lactantis ad ubera matris, Infantem cibat iste cibus liquidoque fouetur, Quem solidum non pascit adhuc, dum pocula lactis Lactea delibat etas potuque sub uno Et cibus et potus in solo lacte resultat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:6)
quamvis alii dicant, ideo eum etiam capellarum se memorasse pa- storem, quod apud nonnullos de capris propter abundantiam lactis vel fetuum maior fructus putetur, ut ipse ait "densior hinc suboles, hinc largi copia lactis", et item "quo minor est illis curae mortalis egestas".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 774)

SEARCH

MENU NAVIGATION