라틴어 문장 검색

denique pleraeque indolem gratiamque suam probaturae lacinias omnes exuunt, amicula dimovent, nudam pulchritudinem suam praebere se gestiunt, magis de cutis roseo rubore quam de vestis aureo colore placiturae.
(아풀레이우스, 변신, 2권 8:4)
"hi tres numero filias forma conspicuas habuere, sed maiores quidem natu, quamvis gratissima specie, idonee tamen celebrari posse laudibus humanis credebantur, at vero puellae iunioris tam praecipua, tam praeclari pulchritudo nec exprimi ac ne sufficienter quidem laudari sermonis humani penuria poterat."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:8)
"Spectatur ab omnibus, laudatur ab omnibus, nec quisquam, non rex, non regius, nec de plebe saltem cupiens eius nuptiarum petitor accedit:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:31)
"Interea Cupido, amore nimio peresus et aegra facie, matris suae repentinam sobrietatem pertimescens ad armillum redit alisque pernicibus caeli penetrato vertice magno Iovi supplicat suamque causam probat."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:164)
iam iamque vicinos undique percientes turpissimam scaenam patefaciunt, insuper ridicule sacerdotum purissimam laudantes castimoniam.
(아풀레이우스, 변신, 8권 17:10)
Nequissimo verberoni sua placuit salus de mea morte, et multum conservae laudata sagacitate destinatae iam lanienae cultros acuebat.
(아풀레이우스, 변신, 8권 19:9)
Iamque clausis et obseratis foribus uxoris laudata continentia ianuam pulsat, sibilo etiam praesentiam suam denuntiante:
(아풀레이우스, 변신, 9권 5:5)
"Descendit in dolium sedulo soliditatem eius probaturus."
(아풀레이우스, 변신, 9권 6:20)
"Laudo istam tuam mehercules et ipse constantiam, quod cotidie furatis clanculo partibus praevenisti querimoniam, quam diutissime sustinens tacitus ingemescebam, ne viderer rapinae sordidae meum fratrem arguere."
(아풀레이우스, 변신, 10권 14:8)
quod divina probat auctoritas,
(ARCHIPOETA, I47)
esse probant inopes nos corpore cum reliquo pes.
(ARCHIPOETA, III20)
quod probare potero multis argumentis.
(ARCHIPOETA, IV8)
nudis laudo pedibus;
(ARCHIPOETA, VII52)
qui subinde -- velut apis prudentissima, quae primo mane caris e cellulis consurgens aestivo tempore, per incerta aeris itinera cursum veloci volatu dirigens, super multiplices ac diversos herbarum, holerum, fruticum flosculos descendit, probatque quid maxime placuerit atque domum reportat -- mentis oculos longum dirigit, quaerens extrinsecus quod intrinsecus non habebat, id est in proprio regno suo.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:14)
bona scilicet ut laudentur, sequantur, aequiparentur, sectatores quoque eorum omni honore venerabili digni habeantur;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 95 100:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION