라틴어 문장 검색

Congruens igitur est ut subices etiam, quod proinde ut obices compositum est, u littera brevi dici oporteat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 14:1)
plerosque omnes tamen legere audias u littera producta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 15:3)
INTER censorum severitates tria haec exempla in litteris sunt castigatissimae disciplinae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 2:1)
Quae causa quodque initium fuisse dicatur Protagorae ad philosophiae litteras adeundi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, III 1:1)
sed contra librarius in quodvis pignus vocabat, si in una uspiam littera delictum esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, IV 3:2)
Quoniam igitur indumentum illud oris clarescere et resonare vocer facit, ob eam causam 'persona' dicta est, 'o' littera propter vocabuli formam productiore.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VII 3:2)
Nam quod est, elisis aut inmutatis quibusdam litteris, Iupiter, id plenum atque integrum est Iovispater.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XII 6:1)
APION, qui Plistonices appellatus est, litteris homo multis praeditus rerumque Graecarum atque varia scientia fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 2:1)
Quod vitium Sinnius Capito in litteris, quas ad Clodium Tuscum dedit, hisce verbis definit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XX 3:1)
Nullum enim vocabulum neutrum comparativum numero plurativo, recto casu, ante extremum ' a' habet ' i' litteram, sicuti 'meliora, maiora, graviora.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XXI 9:1)
' Proinde igitur 'plura,' non ' pluria,' dici convenit, ne contra formam perpetuam in comparativo 'i' littera sit ante extremum 'a'.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XXI 9:2)
Tum ille amicus noster, cum hominem confidentem pluribus verbis non dignum existimaret, Sinni, inquit, Capitonis, doctissimi viri, epistulae sunt uno in libro multae positae, opinor, in templo Pacis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XXI 10:1)
Prima epistula scripta est ad Pacuvium Labeonem, cui titulus praescriptus est ' Pluria, non plura dici debere.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XXI 11:1)
In ea epistula rationes grammaticas posuit per quas docet pluria' Latinum esse, ' plura' barbarum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XXI 12:1)
Ex eo id quoque simul disces, si modo assequi poteris quod in ea epistula scriptum est,' pluria sive ' plura' absolutum esse et simplex, non, ut tibi videtur, comparativum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XXI 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION