라틴어 문장 검색

Versus quidem meos cantat etiam formatque cithara non artifice aliquo docente, sed amore qui magister est optimus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 19 4:1)
Quid hunc putamus domi facere, qui in tanta re tam serio tempore tam scurriliter ludat, qui denique omnino in senatu dicax et urbanus et bellus est?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 25 3:1)
Nam lemma sibi sumpsit, quod ego interdum versibus ludo.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 27 3:1)
Canto carmina versibus minutis, his olim quibus et meus Catullus et Calvus veteresque.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 27 4:1)
ut parce custoditeque ludebat!
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 3:5)
Legitur describitur cantatur etiam, et a Graecis quoque, quos Latine huius libelli amor docuit, nunc cithara nunc lyra personatur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 10:1)
amat ut qui verissime, dolet ut qui impatientissime, laudat ut qui benignissime, ludit ut qui facetissime, omnia denique tamquam singula absolvit.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 22 2:5)
Carmine nomen habent exterrita cornibus Io Et quam fluminea lusit adulter ave, Quaeque super pontum simulato vecta iuvenco Virginea tenuit cornua vara manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 312)
Nos quoque per totum pariter cantabimur orbem, Iunctaque semper erunt nomina nostra tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 313)
Ludunt formosae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 838)
Qualis ab Eurota Phrygiis avecta carinis Coniugibus belli causa duobus erat, Qualis erat Lede, quam plumis abditus albis Callidus in falsa lusit adulter ave, Qualis Amymone siccis erravit in agris, Cum premeret summi verticis urna comas - Talis eras;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 101)
Nunc etiam somni pingues et frigidus aer, Et liquidum tenui gutture cantat avis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 137)
Non te cantatae laeserunt paelicis herbae, Non anus Haemonia perfida lavit aqua;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1429)
Battiades semper toto cantabitur orbe;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 157)
Quid mihi profuerit velox cantatus Achilles?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 118)

SEARCH

MENU NAVIGATION