라틴어 문장 검색

ne carmine quidem ludere contrarium fuerit, sicut athletae, remissa quibusdam temporibus ciborum atque exercitationum certa necessitate, otio et iucundioribus epulis reficiuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 216:2)
adiice tot genera ludendi et insanam corporis curam, peregrinatio, rura, calculorum anxiam sollicitudinem, invitamenta libidinum et vinum et flagrantibus omni genere voluptatum animis ne ea quidem tempora idonea, quae supersunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 265:2)
Eodem die ubi luserunt navigia, sorbentur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 7:6)
Casu in meridianum spectaculum incidi lusus expectans et sales et aliquid laxamenti, quo hominum oculi ab humano cruore adquiescunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 3:3)
Non est nunc quod existimes me dicere Timoneas cenas et pauperum cellas, et quicquid aliud est, per quod luxuria divitiarum taedio ludit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 7:1)
Hoc triduo et quatriduo fer, interdum pluribus diebus, ut non lusus sit, sed experimentum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 7:3)
tam ex amore nascitur quam ex odio, non minus inter seria quam inter lusus et iocos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 15:2)
Variatur cotidie iudicium et in contrarium vertitur ac plerisque agitur vita per lusum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 6:3)
illi quos amant, quibus adsueverunt, cum quibus ludunt, si personatos vident, expavescunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 13:2)
in re tam seria senes ludimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 5:3)
Alium enim, ut scis, venti segnes ludunt ac detinent et tranquillitatis lentissimae taedio lassant, alium pertinax flatus celerrime perfert.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 3:3)
Quo die repulsus est, lusit, qua nocte periturus fuit, legit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 11:4)
Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum Ludere quae vellem calamo permisit agresti;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 11:2)
Homo, sacra res homini, iam per lusum ac iocum occiditur et quem erudiri ad inferenda accipiendaque vulnera nefas erat, is iam nudus inermisque producitur satisque spectaculi ex homine mors est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 33:6)
Neque enim quicquam aliud istae disputationes sunt quam inter se perite captantium lusus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 20:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION