라틴어 문장 검색

ita, pecorum modo incompositos toto passim se campo fudisse ut sterni obterique, priusquam instruantur, possint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 617:1)
ita desertum ab ducibus agmen primo per agros palatur, fessique aliquot somno ac vigiliis sternunt corpora passim atque infrequentia relinquunt signa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 695:2)
ac repente, cum in omni parte caede ingenti sternerentur, Galli terga verterunt fugaque effusa repetunt castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 229:2)
horum prodigiorum causa decemviri libros adire iussi, et novemdiale sacrum factum, et supplicatio indicta est atque urbs lustrata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 89:1)
C. Livius praefectus Romanae classis, cum quinquaginta navibus tectis profectus ab Roma Neapolim, quo ab sociis eius orae convenire iusserat apertas naves quae ex foedere debebantur, Siciliam inde petit fretoque Messanam praetervectus, cum sex Punicas naves ad auxilium missas accepisset et ab Reginis Locrisque et eiusdem iuris sociis debitas exegisset naves, lustrata classe ad Lacinium, altum petit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 468:1)
non stratos, non infrenatos magna pars habebant equos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 224:1)
eos ipsos non sternere, non infrenare aut escendere facile poterant multo maiorem quam pro numero equitum terrorem Achaeis inferentibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 232:2)
et iam utrimque sternebantur muri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 364:1)
vere primo Ephesum consul venit, acceptisque copiis ab L. Scipione et exercitu lustrato contionem apud milites habuit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 130:3)
substructionem super Aequimelium in Capitolio et viam silice sternendam a porta Capena ad Martis locaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 344:1)
principio deinde veris lustrato exercitu profectus die octavo Apameam venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 445:1)
hostiis maioribus consules procurarunt urbemque lustraverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 233:2)
haud secus ergo quam torrentis modo fundunt sternuntque perculsos, nec sustineri alii super alios inferentes sese possunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 362:2)
opera deinde facienda ex decreta in eam rem pecunia, lacus sternendos lapide, detergendasque, qua opus esset, cloacas, in Aventino et in aliis partibus, qua nondum erant, faciendas locaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 529:1)
forte lustrandi exercitus venit tempus, cuius sollemne est tale:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 59:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION