라틴어 문장 검색

paene maestior exercitu ipso civitas esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 97:1)
maesti ac prope victi procedunt adversus hostem nec spe nec animo certiorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 507:2)
et in via fornicata, quae ad campum erat, aliquot homines de caelo tacti exanimatique fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 438:1)
nam cum exanimati plerique essent arborum truncis fragmentisque ramorum, ceteram multitudinem inopinato malo trepidam Galli saltum omnem armati circumsedentes interfecerunt, paucis e tanto numero captis, qui pontem fluminis petentes, obsesso ante ab hostibus ponte, interclusi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 311:1)
tacta de caelo multa, duae in Capitolio aedes, vallum in castris multis locis supra Suessulam, et duo vigiles exanimati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 99:3)
ad Romanos nondum quidem fama tantae cladis pervenerat, sed maestum quoddam silentium erat et tacita divinatio, qualis iam praesagientibus animis inminentis mali esse solet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 506:1)
maesta itaque civitas, prope inops consilii, comitiorum die tamen in campum descendit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 257:1)
quae sors, velut iterum captis Syracusis, ita exanimavit Siculos, exspectatione sortis in consulum conspectu stantis, ut comploratio eorum flebilesque voces et extemplo oculos hominum converterint et postmodo sermones praebuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 414:1)
signa, statuas aeneas quae capta de hostibus dicerentur, quae eorum sacra ac profana essent ad pontificum collegium reiecerunt ob haec decreta maestiores aliquanto quam Romam venerant Campanos dimiserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 484:1)
raro quemquam alium patriam exsilii causa relinquentem tam maestum abisse ferunt quam Hannibalem hostium terra excedentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 275:1)
P. Villius eques Romanus in Sabinos proficiscens fulmine ipse equusque exanimati fuerant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 325:1)
Puteolis pluribus locis murus et porta fulmine icta et duo homines exanimati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 27:2)
ibi quoque duos liberos homines exanimatos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 28:2)
itaque plerique praecipites per vastam altitudinem prolapsi aut debilitati exanimantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 284:1)
ad cuius nuntium perturbata Hispala, quod ad tam nobilem et gravem feminam ignara causae arcesseretur, postquam lictores in vestibulo turbamque consularem et consulem ipsum conspexit, prope exanimata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 119:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION