라틴어 문장 검색

Nec habet, ubi illam timeat, quia non mancipia tantum possessionesque et dignitatem, sed corpus quoque suum et oculos et manum et quicquid cariorem vitam facit viro seque ipsum inter precaria numerat vivitque ut commodatus sibi et reposcentibus sine tristitia redditurus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 97:4)
Voluerunt dii esse miraculo in captiua libertatem, in prostituta pudicitiam, in homicida innocentiam.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Sacerdos Peostituta.27)
Bonae spei uxor, bonae spei nurus, quae amare potest et captiuum, odisse uel patrem.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Archipiratae filia.10)
captiuis loqui licet.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Servatus a filio.8)
Desertor patris, inimici cliens, uxoris mancipium, non fleuisti patrem, non quaesiuisti;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Gener inimici divitis.8)
Trecenti ab hoste captiui ad portas nocte uenerunt, imperator non aperuit;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, non recepti ab imperatore.3)
Populus Romanus Cannensi proelio in summas redactus angustias, cum seruorum desideraret auxilia, captiuorum contempsit et credidit eos libertatem magis tueri posse qui numquam habuissent quam qui perdidissent.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, non recepti ab imperatore.13)
Quid me captiuum ex libero cupis?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Fortis nolens ad patrem fortem redire.31)
Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum senem;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Parrhasius et Prometheus.2)
solidior est opinio Atheniensium quam ut labefactari tormentis captiui possit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Parrhasius et Prometheus.49)
quisquis sub pedibus fata rapacia et puppem posuit fluminis ultimi, non captiva dabit bracchia vinculis nec pompae veniet nobile ferculum:
(세네카, Hercules Oetaeus 2:2)
Iam iam dominae captiva colus fusosque legam, pro saeve decor formaque mortem paritura mihi, tibi cuncta domus concidit uni, dum me genitor negat Alcidae atque Herculeus socer esse timet, sed iam dominae tecta petantur.
(세네카, Hercules Oetaeus 3:17)
Iole meis captiva germanos dabit natis Iovisque net ex famula nurus?
(세네카, Hercules Oetaeus 5:1)
Moriere, Moriar Herculis nempe induti coniunx nec ullus nocte discussa dies viduam notabit nec meos paelex toros captiva capiet, ante ab occasu dies nascetur, Indos ante glacialis polus Scythasve tepida Phoebus inficiet rota, quam me relictam Thessalae aspiciant nurus, meo iugales sanguine extinguam faces.
(세네카, Hercules Oetaeus 6:1)
adulta virgo, mixta captivo gregi,
(세네카, Phoenissae 585:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION