라틴어 문장 검색

Ergo age, terrae pingue solum primis extemplo a mensibus anni fortes invertant tauri glaebasque iacentis pulverulenta coquat maturis solibus aestas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 2:8)
Quid tempestates autumni et sidera dicam, atque, ubi iam breviorque dies et mollior aestas, quae vigilanda viris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:1)
neque ante falcem maturis quisquam supponat aristis, quam Cereri torta redimitus tempora quercu det motus incompositos et carmina dicat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:19)
Huc, pater o Lenaee - tuis hic omnia plena muneribus, tibi pampineo gravidus autumno floret ager, spumat plenis vindemia labris - huc, pater o Lenaee, veni nudataque musto tingue novo mecum direptis crura cothurnis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 1:2)
Optima vinetis satio, cum vere rubenti candida venit avis longis invisa colubris, prima vel autumni sub frigora, cum rapidus Sol nondum hiemem contingit equis, iam praeterit aestas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 14:3)
sollicitanda tamen tellus pulvisque movendus et iam maturis metuendus Iuppiter uvis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 19:12)
et varios ponit fetus autumnus et alte mitis in apricis coquitur vindemia saxis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 24:3)
Hic quondam morbo caeli miseranda coorta est tempestas totoque autumni incanduit aestu et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum, corrupitque lacus, infecit pabula tabo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:1)
Primus vere rosam atque autumno carpere poma, et cum tristis hiems etiamnum frigore saxa rumperet et glacie cursus frenaret aquarum, ille comam mollis iam tondebat hyacinthi aestatem increpitans seram Zephyrosque morantes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 7:5)
Rite maturos aperire partus Lenis, Ilithyia, tuere matres, Sive tu Lucina probas vocari Seu Genitalis :
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmen Saeculare, poem 13)
iam tibi lividos distinguet autumnus racemos purpureo varius colore.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 54)
frustra cruento Marte carebimus fractisque rauci fluctibus Hadriae, frustra per autumnos nocentem corporibus metuemus Austrum:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 142)
a, te meae si partem animae rapit maturior vis, quid moror altera, nec carus aeque nec superstes integer?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 173)
motus doceri gaudet Ionicos matura virgo et fingitur artibus iam nunc et incestos amores de tenero meditatur ungui.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 69)
maturo propior desine funeri inter ludere virgines et stellis nebulam spargere candidis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 152)

SEARCH

MENU NAVIGATION