라틴어 문장 검색

Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum ". Et sperabunt in nomine Domini reliquiae Israel.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장12)
Abstulit Dominus iudicium tuum, avertit inimicos tuos; rex Israel, Dominus, in medio tui, non timebis malum ultra.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장15)
Dominus Deus tuus in medio tui, fortis ipse salvabit; gaudebit super te in laetitia, commotus in dilectione sua; exsultabit super te in laude
(불가타 성경, 스바니야서, 3장17)
Verbum quod pepigi vobiscum, cum egrederemini de terra Aegypti, et spiritus meus stat in medio vestrum; nolite timere.
(불가타 성경, 하까이서, 2장5)
et dixit ad eum: "Curre, loquere ad puerum istum dicens: Absque muris habitabitur Ierusalem prae multitudine hominum et iumentorum in medio eius.
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장8)
Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio eius.
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장9)
Iubila et laetare, filia Sion, quia ecce ego venio et habitabo in medio tui, ait Dominus.
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장14)
Et applicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa et erunt ei in populum. Et habitabo in medio tui, et scies quia Dominus exercituum misit me ad te.
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장15)
Educo illud, dicit Dominus exercituum, et veniet ad domum furis et ad domum iurantis in nomine meo mendaciter; et commorabitur in medio domus eius, et consumet eam et ligna eius et lapides eius".
(불가타 성경, 즈카르야서, 5장4)
Et ecce operculum plumbi elevatum est, et ecce mulier una sedens in medio ephae.
(불가타 성경, 즈카르야서, 5장7)
Et rursus levavi oculos meos et vidi: et ecce quattuor quadrigae egredientes de medio duorum montium; et montes, montes aerei.
(불가타 성경, 즈카르야서, 6장1)
Haec dicit Dominus: Reversus sum ad Sion et habitabo in medio Ierusalem; et vocabitur Ierusalem civitas Veritatis, et mons Domini exercituum mons Sanctitatis.
(불가타 성경, 즈카르야서, 8장3)
et adducam eos, et habitabunt in medio Ierusalem; et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum in veritate et iustitia.
(불가타 성경, 즈카르야서, 8장8)
Et auferam sanguinem eius de ore eius et abominationes eius de medio dentium eius, et relinquetur etiam ipse Deo nostro, et erit quasi dux in Iuda, et Accaron quasi Iebusaeus.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장7)
Et dicetur ei: "Quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum?". Et dicet: "His plagatus sum in domo eorum, qui diligebant me".
(불가타 성경, 즈카르야서, 13장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION