라틴어 문장 검색

Sed qui hoc compertius memoriae tradiderunt, stetisse in circumstantibus dicunt occultius, qui fistula brevi sensim graviusculum sonum inspiraret ad reprimendum sedandumque inpetus vocis eius effervescentes;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XI 14:1)
De more autem rituque capiundae virginis litterae quidem antiquiores non extant, nisi quae capta prima est a Numa rege esse captam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 11:1)
Hinc per adfinitatem litterarum, qui φω`ρ Graece, est Latine fur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVIII 6:3)
IN antiquis annalibus memoria super libris Sibyllinis haec prodita est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIX 2:1)
Exquisite igitur et comperte Iulius Paulus dicebat, homo in nostra memoria doctissimus, superesse non simplici ratione dici tam Latine quam Graece;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 10:1)
Graeci autem significantius consignatiusque cessationem istam pugnae pacticiam ἐκεχειρίαν dixerunt, exempta littera una sonitus vastioris et subdita lenioris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXV 9:1)
Qua ratione verbis quibusdam vocabulisque veteres h litterae spiritum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, III 1:1)
Satis notum est Atticos ἱχθυ`ν et ἵππον et multa itidem alia contra morem gentium Graeciae ceterarum inspirantis prime litterae dixisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, III 3:1)
In his enim verbis omnibus litterae seu spiritus istius nulla ratio visa est, nisi ut firmitas et vigor vocis quasi quibusdam nervis additis intenderetur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, III 5:1)
Sed quoniam aheni quoque exemplo usi sumus, venit nobis in memoriam Fidum Optatum, multi nominis Romae grammaticum, ostendisse mihi librum Aeneidos secundum mirandae vetustatis, emptum in Sigillariis viginti aureis, ipsius Vergili fuisse credebatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, III 6:1)
Vestibulum ante ipsum primoque in limine Pyrrus Exultat, telis et luce coruscus aena, additam supra vidimus h litteram et ahena factum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, III 6:3)
Is inlaudatus autem est, quasi inlaudabilis, qui neque mentione aut memoria ulla dignus neque umquam nominandus est, sicuti quondam a communi consilio Asiae decretum est uti nomen eius qui templum Dianae Ephesi incenderat ne quis ullo in tempore nominaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 17:1)
Ac deinde eadem epistula negat quidem se in litteris invenisse cur favisae dictae sint, sed Q. Valerium Soranum solitum dicere ait, quos thesauros Graeco nomine appellaremus, priscos Latinos flavisas dixisse, quod in eos non rude aes argentumque, sed flata signataque pecunia conderetur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, X 4:2)
Coniectare igitur se detractam esse ex eo verbo secundam litteram et favisas esse dictas cellas quasdam et specus, quibus aeditui Capitolii uterentur ad custodiendas res veteres religiosas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, X 5:1)
Quod M. Cato, in libro qui inscriptus est Contra Tiberium Exulem, stitisses vadimonium per i litteram dicit, non stetisses ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XIV 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION