라틴어 문장 검색

Neminem eo fortuna provexit, ut non tantum illi minaretur, quantum permiserat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 7:3)
Aeque ad tuam mortem multis aditus non est, licet illam multi minentur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 9:4)
" Hostis alicui mortem minabatur, hanc cruditas occupavit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 16:4)
Sol me invitabat, fames admonebat, nubes minabantur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 46 1:5)
" Tunc ergo te scito esse conpositum, cum ad te nullus clamor pertinebit, cum te nulla vox tibi excutiet, non si blandietur, non si minabitur, non si inani sono vana circumstrepet."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 14:2)
Rursus ea, quae Minentur tamquam mala.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 31:4)
Tolerabilis est morbi patientia, si contempseris id quod extremum minatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 12:4)
Descriptus est carcer infernus et perpetua nocte oppressa regio, in qua Ingens ianitor Orci Ossa super recubans antro semesa cruento, Aeternum latrans exsangues terreat umbras.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 16:6)
Nemo quantum posset, adversus eos experiebatur, per quos coeperat posse, nec erat cuiquam aut animus in iniuriam aut causa, cum bene imperanti bene pareretur nihilque rex maius minari male parentibus posset, quam ut abirent e regno.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 5:5)
" Primum omnium ob hoc illae non persuadent, quia minantur, at haec non cogunt, sed exorant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 37:2)
Ac tempestas minatur antequam surgat, crepant aedificia antequam corruant, praenuntiat fumus incendium;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 103 2:1)
Siquidem hoc cruenta Tyndaris fieri" sinam.
(세네카, 아가멤논 6:38)
victor ferarum colla sublimis iacet ignobili sub dente Marmaricus leo, morsus cruentos passus audacis leae.
(세네카, 아가멤논 13:17)
Adest cruenta coniugis victrix sui et signa caedis veste maculata gerit.
(세네카, 아가멤논 17:13)
nescio quid ilium minari, assidue enim caput movere;
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 4:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION