라틴어 문장 검색

an sit crudelis, ut Labieni in Rabirium lege perduellionis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 308:2)
et cum viderit, quid invidiosum, favorabile, invisum, miserabile aut sit rebus aut videri possit, ea dicat, quibus, si iudex esset, ipse maxime moveretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 29:3)
summa tamen concitandi adfectus accusatori hoc est, ut id, quod obiecit, aut quam atrocissimum aut etiam, si fieri potest, quam maxime miserabile esse videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 33:1)
quantoque essent miserabiliora, si ea dicerent ipsi, tanto sunt quadam portione ad adficiendum potentiora, cum velut ipsorum ore dicuntur, ut scenicis actoribus eadem vox eademque pronuntiatio plus ad movendos adfectus sub persona valet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 44:1)
namque haec ipsa discriminis sui ignorantia potuit esse miserabilis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 65:2)
In aliis autem partibus tractandus erit adfectus, ut quisque nascetur, nam neque exponi sine hoc res atroces et miserabiles debent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 71:1)
nec accusatorem autem atroci in causa nec in miserabili iocantem feret quisquam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 140:1)
nam si reum caedis impudicum vel adulterum vocet, laedat quidem , minus tamen hoc ad fidem valeat quam si audacem, petulantem, crudelem, temerarium ostenderit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 99:2)
ut Cicero in Verrem, non enim furem sed ereptorem, non adulterum sed expugnatorem pudicitiae, non sacrilegum sed hostem sacrorum , non sicarium sed crudelissimum carnificem civium sociorumque in vestrum iudicium adduximus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 156:3)
quod imitatus Cicero illa composuit Verrem versabatur Sicilia longo intervallo alter non Dionysius ille nec Phalaris (tulit enim illa quondam insula multos et crudeles tyrannos), sed quoddam novum monstrum ex vetere illa immanitate, quae isdem versata locis dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 291:1)
si nullam spem faciat, ut non demens, crudelis certe videatur et a se iudicem avertat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 137:2)
Si te, Catilina, comprehendi, si interfici iussero, credo, erit verendum mihi, ne non potius hoc omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse dicat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 173:4)
Qui sunt, qui crudelissime bellum gesserunt?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 185:5)
tum miserabiles esse volumus, tum modesti tum acres, tum graves, tum blandi, tum flectere, tum ad diligentiam hortari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 390:3)
et si graviter dolere filium palam fuerit, credetur abesse ab eo culpam fietque ultro miserabilis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 65:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION