라틴어 문장 검색

oppidum victores permissu consulis diripiunt, non tam ab ira nec ab odio quam ut miles, coercitus in tot receptis ex potestate hostium urbibus, aliquo tandem loco fructum victoriae sentiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 295:1)
reliqua oratio fuit ut memores rerum humanarum et suae fortunae moderarentur et alienam ne urgerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 397:1)
una ad coercendos inventa, haud magna memoratu, res est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 356:1)
in qua causa cum Galli ante omnes fuissent et reguli quidam et tyranni, ego tamen et cum aliis, pro dignitate imperii vestri coactis luere peccata sua, pacem pepigi, et Gallorum animos si possent mitigari a feritate insita temptavi et, postquam indomitos atque implacabiles cernebam, tum demum vi atque armis coercendos ratus sum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 611:1)
haec vel in laudatione posita ingentem magnitudinem animi moderantis ad civilem habitum honoribus significarent, quae exprobrando inimicus fatetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 724:1)
- coerceri tamen ab effuso studio nequit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 382:2)
legati, qui in Aetoliam ad similes motus comprimendos ierant, renuntiarunt coerceri rabiem gentis non posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 320:1)
item in Aetolia seditionem gliscere in dies, neque discordiarum principes auctoritate sua coerceri potuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 16:2)
non sum eodem modo defensurus, Romani, quod Dolopas armis coercuerim;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 440:1)
ita tum mos erat in adversis rebus voltum secundae fortunae gerere, moderari animo in secundis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 686:1)
Sumne autem nihili, qui nequeam ingenio moderari meo?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 1114)
em tibi male dictis pro istis, dictis moderari ut queas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 387)
hocine fieri, ut inmodestis hic te moderes moribus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 397)
linguae moderandum est mihi.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 118)
sed fores crepuerunt nostrae, ego voci moderabor meae;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 2168)

SEARCH

MENU NAVIGATION