라틴어 문장 검색

Cuius non contractum sollicitudine animum illius argutiae solvant ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 126:2)
non potest enim animum pie dolentem a sollicitudine avertere nisi aut ratio aut honesta occupatio.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 129:6)
sollicitudinis semper sibi nutrimentum, vitiosum et inutile.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 61:8)
cogita tot illos perire annos matribus et per sollicitudinem exigi, quibus filios in exercitu habent:
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 145:2)
numquam tibi sollicitudini, numquam maerori erit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 147:3)
Sapiens autem a nullo contemnitur, magnitudinem suam novit nullique tantum de se licere renuntiat sibi et omnis has, quas non miserias animorum sed molestias dixerim, non vincit sed ne sentit quidem.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 55:4)
Ex eo procursus illorum tumultusque vehementes sunt, metus autem sollicitudinesque et tristitia et ira non sunt, sed his quaedam similia.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 23:1)
Praeterea ira, ut seponamus, quae mox secutura sunt, damna, insidias, perpetuam ex certaminibus mutuis sollicitudinem, dat poenas dum exigit;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 33:4)
Cum magna id nostra molestia fiet, cupit enim exilire et incendere oculos et mutare faciem ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 81:1)
Morti natus es, minus molestiarum habet funus tacitum !
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 14:4)
Quantum bonum est, ubi praeparata sunt pectora, in quae tuto secretum omne descendat, quorum conscientiam minus quam tuam timeas, quorum sermo sollicitudinem leniat, sententia consilium expediat, hilaritas tristitiam dissipet, conspectus ipse delectet !
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 67:2)
Credisne illum decem medios usque ad supplicium dies sine ulla sollicitudine exegisse ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 127:5)
Sequitur pars, quae solet non immerito contristare et in sollicitudinem adducere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 140:1)
Est et illa sollicitudinum non mediocris materia, si te anxie componas nec ullis simpliciter ostendas, qualis multorum vita est, ficta, ostentationi parata ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 145:1)
sed nihilo minus illi ipsi stulti et inaequales et sub ictu paenitentiae positi magnas percipient voluptates, ut fatendum sit tam longe tum illos ab omni molestia abesse quam a bona mente et, quod plerisque contingit, hilarem insaniam insanire ac per risum furere.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 58:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION