라틴어 문장 검색

nam saepe in ipso opere vel profusione sanguinis vel animae defectione moriuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 33장3)
Ex eiusmodi casibus, ut tardius quam ex capitis, sic tamen intra triduum homo moritur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 14장7)
deinde aegrotantibus ea praecipere coepisse.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 35:2)
Neque quicquam esse stultius, quam quale quidque uiuo homine est, tale existimare esse moriente, immo iam mortuo.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 42:1)
nam et intermissus propter ciuiles aliquas necessitates ordo exercitationis corpus adfligit, et ea corpora, quae more eorum repleta sunt, celerrime et senescunt et aegrotant.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 1장 3:2)
Obesi plerumque acutis morbis et difficultate spirandi strangulantur, subitoque saepe moriuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 23:2)
siquidem etiam spes interdum frustratur, et moritur aliquis, de quo medicus securus primo fuit:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 17:2)
ex eo casu iuueniores interdum intra septimum diem moriuntur, seniores tardius, quoniam neque aeque magnas febres experiuntur, neque aeque insaniunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 26:3)
Atque ex is quidem suppurationibus, quas pulmonum morbi concitarunt, fere senes moriuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 23:4)
Si quis etiam in eo morbo diutius traxit, ubi capilli fluunt, ubi urina quaedam araneis similia subsidentia ostendit, atque in iis odor foedus est, maximeque ubi post haec orta deiectio est, protinus moritur, utique si tempus autumni est, quo fere qui cetera parte anni traxerunt, resoluuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 24:2)
Neque dubium est, quin uix quisquam, qui non dissimulauit sed per haec mature morbo occurrit, aegrotet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 7:2)
sed cum eo tempore fere pessimi sint qui aegrotant, uerendum est, ne, si quid tunc mouerimus, fiat aliquid asperius.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 5:4)
Itaque si qua sunt, quae exasperatura eorum animos sunt, optimum est ea, dum aegrotant, eorum notitiae subtrahere:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 11:3)
Plurimique sub alterutro curantis errore subito moriuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 8장 2:2)
quibus concurrentibus non mirum est, si subito quis moritur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION