라틴어 문장 검색

Qui cum in oppidum revertissent, relato responso clamore sublato, omni genere telorum misso pugnare pro muro toto coeperunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 13:11)
Ita exiguo tempore eques pedestre, pedes equestre proelium facere coepit, usque eo ut caedem proxime a vallo fecerint.
(카이사르, 히스파니아 전기 15:5)
Eius diei insequenti tempore pristina consuetudine pro muro pugnari coeptum est.
(카이사르, 히스파니아 전기 15:8)
Cum bene magnam multitudinem telorum ignemque nostris defendentibus iniecissent, nefandum crudelissimumque facinus sunt adgressi in conspectuque nostro hospites qui in oppido erant, iugulare et de muro praecipites mittere coeperunt, sicuti apud barbaros, quod post hominum memoriam numquam est factum.
(카이사르, 히스파니아 전기 15:9)
Eodem tempore pro muro pugnarunt acerrime et turrim nostram ut superiorem incenderunt, idcirco quod ventum oppidani secundum habuerunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 19:2)
Insequenti luce materfamilias de muro se deiecit et ad nos transsiliit dixitque se cum familia constitutum habuisse ut una transfugerent ad Caesarem, illam oppressam et iugulatam.
(카이사르, 히스파니아 전기 19:3)
Hoc praeterito tempore tabellae de muro sunt deiectae in quibus scriptum est inventum: 'L.
(카이사르, 히스파니아 전기 19:4)
Hoc praeterito tempore servi transfugae nuntiaverunt oppidanorum bona vendere [edictumque] ne cui extra vallum liceret exire nisi discinctum, idcirco quod ex quo die oppidum Ategua esset captum, metu conterritos conplures profugere Baeturiam;
(카이사르, 히스파니아 전기 22:13)
Huius concidentis temporis aquari fortis insignia cum conplures adversariorum concursum facerent, equites nostri transgressi inferiori loco adversarios ad vallum agere coeperunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 23:6)
Qui tamen a munitione oppidi longius non audebant procedere, in quo sibi prope murum adversarii constituebant.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:10)
Ex hostium armis pro caespite cadavera conlocabantur, scuta et pila pro vallo.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:2)
Universa hostium timorem… virtutisque insignia proposita viderent, et vallo circumcluderentur adversarii.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:4)
Ita Galli tragulis iaculisque oppidum [quod vallo facto] ex hostium cadaveribus sunt circumplexi, oppugnare coeperunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:5)
legio XIII oppidum defendere coepit, nostri cum iam depugnarent, turres ex parte et murum occuparunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 34:4)
Qui superati a nostris sunt interfecti hominum milia XXII, praeterquam extra murum qui perierunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 34:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION