라틴어 문장 검색

nec via mortis erat simplex nec moriebantur ex usu, id est secundum naturalem ordinem, non tantum fuga animae, sed etiam corporis resolutione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4821)
more suo naturali ratione, cuius causa non redditur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 661)
) historiae naturalis quasi inperfectas apes dicit et habere aculeum negat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1683)
"' vulgi iste naturalis sermo est an Christiani confitentis oratio?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:43)
"Xenophanen notum est omne infinitum cum mente deum tradere, et Antisthenen populares deos multos, sed naturalem unum praecipuum, Speusippum vim animalem, qua omnia regantur, deum nosse."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:18)
"Zenon, eiusdem magister, naturalem legem atque divinam et aethera interim interdumque rationem vult omnium esse principium;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:27)
"naturale est enim et odisse quem timeas, et quem metuens infestare, si possis."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 27장 1:13)
"Ita signo crucis aut ratio naturalis innititur aut vestra religio formatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 29장 1:18)
ac de summo quidem atque naturali bono sic agunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 26:5)
verborum etiam explicatio probabatur, id est qua de causa quaeque essent ita nominata, quam ἐτυμολογίαν appellabant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 40:3)
cumque eas perturbationes antiqui naturales esse dicerent et rationis expertes aliaque in parte animi cupiditatem alia rationem collocarent, ne his quidem assentiebatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 49:1)
ita pulcherrima illa et maxime naturali carent amicitia per se et propter se expetita,nec ipsi sibi exemplo sunt, haec vis amicitiae et qualis et quanta sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 101:1)
et, ut opinio mea fert, sucus ille et sanguis incor- ruptus usque ad hanc aetatem oratorum fuit, in qua naturalis inesset, non fucatus nitor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 9장 2:3)
quem fortasse vis non ingeni solum sed etiam animi et naturalis quidam dolor dicentem incendebat efficiebatque ut et incitata et gravis et vehemens esset oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 24장 2:1)
In Scauri oratione, sapientis hominis et recti, gravitas summa et naturalis quaedam inerat auctoritas, non ut causam, sed ut testimonium dicere putares, cum pro reo diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 29장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION