라틴어 문장 검색

quo cum saepius commearent, unus ex Romanis ex propinquo murum contemplans, numerando lapides aestimandoque ipse secum quid in fronte paterent singuli, altitudinem muri, quantum proxime coniectura poterat, permensus humilioremque aliquanto pristina opinione sua et ceterorum omnium ratus esse et vel mediocribus scalis superabilem, ad Marcellum rem defert.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 350:1)
undecimo anno Punici belli consulatum inierunt M. Marcellus quintum - ut numeretur consulatus quem vitio creatus non gessit - et T. Quinctius Crispinus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 343:1)
stipendiumne diebus paucis imperatore aegro serius numeratum satis digna causa fuit cur patriae indiceretis bellum, cur ad Ilergetes descisceretis a populo Romano, cur nihil divinarum humanarumve rerum inviolatum vobis esset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 435:2)
primam praesentem ii qui tum essent, duas tertii et quinti consules numerarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 219:3)
argenti bigati prae se tulit centum triginta milia et extra numeratum duodecim milia pondo argenti, auri pondo centum viginti septem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 264:1)
arma illis prius equosque omnes tradendos esse, deinde mille talentum argenti populo Romano dandum, cuius summae dimidium praesens numeretur, si pacem habere vellent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 96:1)
quingenta ergo talenta nisi triduo numeras, populationem in agris, obsidionem in urbe expecta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 166:2)
et carceres in circo, et ova ad notas curriculis numerandis . . . dam, et metas trans . . . et caveas ferreas, per quas intromitterentur . . . feriis in monte Albano consulibus, et clivum Capitolinum silice sternendum curaverunt, et porticum ab aede Saturni in Capitolium ad senaculum, ac super id curiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 322:1)
ducenta talenta, semestre stipendium, equitatui numerat, cum primo annuum dare constituisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 746:2)
Clondicus rursus interrogat, ecquid ipsis quinque milibus, quod convenisset, numeraret?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 325:2)
vicensimum ab Carano, qui primus regnabat, Persea numerabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 87:1)
vendita praeda omnis, inde ea summa militi numerata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 408:3)
si mihi dantur duo talenta argenti numerata in manum, hanc tibi noctem honoris causa gratiis dono dabo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 354)
sed eccum progreditur cum corona et lampade meus socius, compar, commaritus vilicus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 233)
- E. I, numera, nil ego te moror.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 2242)

SEARCH

MENU NAVIGATION