라틴어 문장 검색

quod neque a Platone in tot numero libris mentio usquam facta sit Xenophontis neque item contra ab eo in suis libris Platonis, quamquam uterque ac maxime Plato complurium Socratis sectatorum in sermonibus quos scripsit commermerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, III 3:2)
Quaecumque, inquit, nomina seu vocabula recto casu numero singulari 'us' syllaba finiuntur, in quibus ante ultimam syllabam posita est i littera, ea omnia casu vocativo i littera terminantur, ut 'Caelius Caeli,' 'modius modi,' tertius terti,' 'Accius Acci,' 'Titius Titi' et similia omnia;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, V 3:2)
Utraque harum spatiis et intervallis linearum et ratione numerorum constat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XVIII 3:1)
Elegantia utrobique ex multitudine numeri quaesita est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 25:3)
QUIN particula, quam grammatici coniunctionem appellant, variis modis sententiisque conectere orationem videtur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIII 2:1)
Haec verba ubi lecta sunt, atque ibi Taurus mihi Heus, inquit, tu, rhetorisce, - sic enim me in recens in diatribam appellitabat, existimans eloquentiae unius extundendae gratia Athenas venisse, - videsne, inquit, ἐνφύμημα crebrum et coruscum et convexun brevibusque et rotundis numeris cum aequabili circumactione devinctum?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XX 5:1)
Sed hos, inquit, tamen numeros censeo videas ὁδοῦ πάρεργον.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XX 6:2)
Solonem ergo accepimus, unum ex illo nobili numero sapientium, leges scripsisse Atheniensium, Tarquinio Prisco Romae regnante, anno regni eius tricesimo tertio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 4:1)
Ille contra Peripateticus miseram quidem vitam vitiis animi et malitia sola fieri concedebat, sed ad conplendos omnes vitae beatae numeros virtutem solam nequaquam satis esse existimabat, quoniam et corporis integritas sanitasque et honestus modus formae et pecunia familiaris et bona existimatio ceteraque omnia corporis et fortunae bona necessaria viderentur perficiendae vitae beatae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 6:1)
Itaque nuper quaesita esse memini numero septem, quorum prima fuit enarratio horum versuum, qui sunt in Saturis Quinti Enni uno multifariam verbo concinniter inplicati.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, II 8:1)
Quo me habeam pacto, tametsi non quaeris, docebo, Quando in eo numero mansi quo in maxima non est Pars hominum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VIII 3:2)
Quid sit numerus hemiolios, quid epitritos;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIV 1:1)
FIGURAE quaedam numerorum, quas Graeci certis nominibus appellant, vocabula in lingua Latina non habent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIV 2:1)
Sed qui de numeris Latine scripserunt Graeca ipsa dixerunt, fingere autem nostra, quoniam id absurde futurum erat, noluerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIV 3:1)
Quale enim fieri nomen posset hemiolio numero aut epitrito?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIV 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION