라틴어 문장 검색

Arma victorum non ex more belli cremata, sed rupta sunt et in profluentem data, ut Caesaris nomen eis qui insistebant sic nuntiaretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PANNONICUM 2:1)
In hos igitur, quia vehementius agere nuntiabatur, non est mandata expeditio, sed sumpta.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 3:1)
Dum ista narrantur, unus e famulitio, cui provincia erat admittere volentes dominum convenire, Evangelum adesse nuntiat cum Disario, qui tunc Romae praestare videbatur ceteris medendi artem professis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 1:1)
ob quam causam indignatus Iuppiter Annio cuidam per quietem imperavit, ut senatui nuntiaret non sibi placuisse plenum crudelitatis admissum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 3:2)
Priscis ergo temporibus, antequam fasti a Cn. Flavio scriba invitis Patribus in omnium notitiam proderentur, pontifici minori haec provincia delegabatur, ut novae lunae primum observaret aspectum visamque regi sacrificulo nuntiaret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 9:1)
Nam cum Libyes invasuri Siciliam classem adpulissent ad id promuntorium, Apollo, qui ibi colitur, invocatus ab incolis inmissa hostibus peste et paene cunctis subita morte interceptis Libystinus cognominatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 24:2)
In quibus cum eadem reperta nuntiatum esset, censuerunt Patres:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 29:3)
Nam pignora iuncti Sanguinis, et diro ferales omine tedas Abstulit ad manes, Parcarum, Iulia, saeva Intercepta manu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:52)
Discursusque animae diversa in membra meantis Interceptus aquis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:7)
At intercepti a Pompeianis qui tertia vehuntur, semet ipsos invicem ad unum omnes interficiunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권24)
Nunc quoque, tela licet paveant victoris iniqui, Nuntiet ipse licet Caesar tua funera, flebunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:16)
Sic partem intercipit aequor:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:14)
Certus abest auctor, sed vox hoc nuntiat omnis:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, VI2)
Horas quinque puer nondum tibi nuntiat, et tu Iam conviva mihi, Caeciliane, venis, Cum modo distulerint raucae vadimonia quartae Et Floralicias lasset harena feras.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXVII1)
Nuntiat octavam Phariae sua turba iuvencae, Et pilata redit iamque subitque cohors.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLVIII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION