라틴어 문장 검색

multaque praeterea languentia membra per artus solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:11)
Saturnum Apollodorus alligari ait per annum laneo vinculo, et solvi ad diem sibi festum, id est mense hoc Decembri:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 5:3)
Masurius adicit simulachrum huius deae ore obligato atque signato in ara Volupiae propterea collocatum, quod qui suos dolores anxietatesque dissimulant perveniant patientiae beneficio ad maximam voluptatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 8:1)
Antium enim Restionem proscriptum solumque nocte fugientem diripientibus bona eius aliis servus conpeditus inscripta fronte, cum post damnationem domini aliena esset misericordia solutus, fugientem persecutus est, hortatusque ne se timeret scientem contumeliam suam fortunae inputandam esse non domino, abditumque ministerio suo aluit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 19:1)
lustrari autem eo mense civitatem necesse erat, quo statuit ut iusta dis Manibus solverentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 3:2)
propterea non modo praelium committi, verum etiam dilectum rei militaris causa habere, ac militem proficisci, navem solvere, uxorem liberum quaerendorum causa ducere, religiosum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 18:3)
Quod ostendit vinculo quodam patientiae obligandos impetus belli.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 2:3)
Habet enim hedera vinciendi obligandi naturam:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 2:4)
Hi dracones parte media voluminis sui invicem nodo quem vocant Herculis obligantur, primaeque partes eorum reflexae in circulum pressis osculis ambitum circuli iungunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 16:2)
Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 9:5)
— Hunc ego Diti Sacrum iussa fero, teque isto corpore solvo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 5:3)
Nam cum furti negati vel eiuscemodi rei fides quaeritur et iusiurandum a suspecto petitur, uterque ab omni contagione mundi ad crateras accedunt, accepto prius fideiussore a persona quae iuratura est de solvendo eo quod peteretur, si addixisset eventus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 20:1)
Vota deum primo victor solvebat Eoo, pro quae dis vota sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 4:1)
— Senior leto canentia lumina solvit, pro vetustate senilia.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 5:4)
sortiamurque, si videtur, ut per ordinem unusquisque proponat quam solvendam aestimet quaestionem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION