라틴어 문장 검색

Quod si inter initia protinus incidit, magis etiam servanda sunt, quae de sanguine et quiete supra proposui (1 EF, 8 F):
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장175)
si id quoque aliqua res inhibet, utique victus ratio servanda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장177)
Sed id tamen involutum in lanula demitti commodius est, quia sic dente servato dolorem levat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장38)
apud nos foediora verba ne consuetudine quidem aliqua verecundius loquentium commendata sunt, ut difficilior haec explanatio sit simul et pudorem et artis praecepta servantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장2)
Perpetuumque est, quotiens glans aut ex cole aliquid vel excidit vel absciditur, hanc non esse servandam, ne considat ulcerique adglutinetur, ac neque reduci possit postea, et fortasse fistulam quoque urinae claudat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장59)
Id ubi ortum est, quod ad quietem, cibos potionesque pertinet, eadem servari debent, quae proxime (7 A) scripta sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장122)
in ceteris ipsa tunica inviolata servanda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 6장20)
et saepe, quo maior plaga facienda, eo magis haec temporis ratio servabitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장58)
medicus priora semper intestina, quae posteriora prolapsa sunt, condere sic, ut orbium singulorum locum servet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장12)
quidam medium tumorem excidunt ad similitudinem myrtei foli, quod semper eodem modo servandum esse iam posui (2.6), et tum oras sutura iungunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 17장7)
Patefacto cerebro qua ratione agendum sit, dicam, cum ad fracta ossa venero (4.8,9). Si bassis aliqua servata est, superinponenda sunt medicamenta non pinguia, quae recentibus vulneribus accommodantur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장48)
Quod ad abstinentiam vero et primos ulterioresque cibos potionesque pertinet, eadem, quae in vulneribus (V.26.25) praecepi, servanda sunt, eo magis, quo periculosius haec pars adficitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장88)
Illa utique capite fracto servanda sunt, ut, donec iam valida cicatrix sit, vitentur sol, ventus, frequens balineum, maior vini modus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장104)
Haec firmis seruanda sunt, cauendumque ne in secunda ualetudine aduersae praesidia consumantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 1장 5:2)
Magis uero grauibus locis ista seruanda sunt, in quibus etiam pestilentiam faciunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION