라틴어 문장 검색

nam quae motu animi et perturbatione facta sine ratione sunt, ea defensiones contra crimen legitimis iudiciis non habent, in liberis disceptationibus habere possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 12장 3:1)
sed in gravissimis firmamentis etiam illa ponenda sunt, si quae ex scripto legis aut testamenti aut verborum ipsius iudici aut alicuius stipulationis aut cautionis opponuntur defensioni contraria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 31장 1:1)
defensionis autem primum infirmatio causarum, aut non fuisse aut non tantas aut non sibi soli aut commodius potuisse idem consequi, aut non eis se esse moribus, non ea vita, aut nullos animi motus aut non tam impotentis fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 35장 1:1)
Narratio autem accusatoris erit quasi membratim gesti negoti suspiciosa explicatio, sparsis omnibus argumentis, obscuratis defensionibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 35장 3:3)
Deinde infirmet defensionem, cum adversarius aliud voluisse aliud sensisse scriptorem, aliud scripsisse dicat, non esse ferendum a quoquam potius latoris sensum quam a lege explicari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 3:3)
Erat in eo praeterea summa comitas, summa in omnis civis opis, auxilii, defensionis, largiendi etiam benignitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 55:1)
quorum quidem defensio repetita quam longe est!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 177:2)
quorum quidem defensio repetita quam longe est!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 177:2)
O occasionem mirificam, si qui nunc dum hi apud me sunt emere de me fundum Formianum velit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 14 4:11)
si fuerit occasio, manu, si minus, locis nos defendemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 18 4:10)
haec optima in malis, quoniam illius alterum consulatum a re publica ne data quidem occasione reppulimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 18 5:7)
sed ita meruisse illum de me puto ut ἀχαριστίασ crimen subire non audeam, quamquam a te eius quoque rei iusta defensio est explicata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 7 8:4)
multo inde sermone querebantur atque id quidem Cassius maxime, amissas occasiones Decimumque graviter accusabant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 11 4:1)
defensione eget meum factum, praesertim apud te qui id mirabiliter adprobasti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 7 4:8)
quod si Antonius ab alio relictum regni instrumentum occasionem regnandi habuit, quonam animo fore putas si quis auctore non tyranno interfecto sed ipso senatu putet se imperia quaelibet concupiscere posse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 4a 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION