라틴어 문장 검색

postremo quasi perpetraturus bellum, derecta acie in litore Oceani ac ballistis machinisque dispositis, nemine gnaro aut opinante quidnam coepturus esset, repente ut conchas legerent galeasque et sinus replerent imperauit, 'spolia Oceani' uocans 'Capitolio Palatioque debita,' et in indicium uictoriae altissimam turrem excitauit, ex qua ut Pharo noctibus ad regendos nauium cursus ignes emicarent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 46장 1:1)
cuius rei opiniones Lucanus in primo com- memorat, dicens "ventus ab extremo pelagus sic axe volutet destituatque ferens, an sidere mota secundo Tethyos unda vagae lunaribus aestuat horis, flammiger an Titan, ut alentes hauriat undas, erigat Oceanum fluctusque ad si- dera ducat, quaerite quos agitet mundi labor". (qua vi maria alta tumescant obicibus ruptis . . . vel quae) tardis mora noctibus obstet Celsus Oceanum significari ait, qui aestu suo diffidit terram inter Mauretaniam et Hispaniam, ut hoc sit 'obici- bus ruptis'. causa autem brevium dierum est, quod signa hiemalia transversa oriantur atque occidant, causa longorum dierum, quod aestiva recta oriantur et occidant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4799)
Indi, gens populosa cultoribus et finibus maxima, procul a nobis ad orientem siti, prope oceani reflexus et solis exortus, primis sideribus, ultimis terris, super Aegyptios eruditos et Iudaeos superstitiosos et Nabathaeos mercatores et fluxos uestium Arsacidas et frugum pauperes Ityraeos et odorum diuites Arabas - eorum igitur Indorum non aeque miror eboris strues et piperis messes et cinnami merces et ferri temperacula et argenti metalla et auri fluenta, nec quod Ganges apud eos unus omnium amnium maximus eois regnator aquis in flumina centum discurrit, centum ualles illi oraque centum, oceanique fretis centeno iungitur amni, nec quod isdem Indis ibidem sitis ad nascentem diem tamen in corpore color noctis est, nec quod aput illos immensi dracones cum immanibus elephantis pari periculo in mutuam perniciem concertant:
(아풀레이우스, 플로리다 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION