라틴어 문장 검색

pro contione postero die laudati donatique a C. Calpurnio equites phaleris, pronuntiavitque eorum maxime opera hostes fusos, castra capta et expugnata esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 369:1)
Sex praeterea oppida eorum expugnavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 375:3)
nostrum est quod evocavimus ad causam dicendam eos, qui ad arma multitudinem exciverant, qui expugnaverant maritima oppida, qui diripuerant, qui caedem principum fecerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 429:1)
in citeriore A. Terentius in Suessetanis oppidum Corbionem vineis et operibus expugnavit, captivos vendidit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 506:2)
eodem anno A. Terentius proconsul haud procul flumine Hibero, in agro Ausetano, et proelia secunda cum Celtiberis fecit, et oppida, quae ibi communierant, aliquot expugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 664:1)
si domum tuam expugnaturus, capta domo dominum interfecturus eram, non temperassem vino in unum diem, non milites meos abstinuissem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 170:1)
quattuor gladiis domus tua capi et expugnari potuit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 177:5)
primo equites, mox et peditum acies aderat, haud dubia spe castra eo die se expugnaturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 369:2)
Flaccus a Contrebia profectus per Celtiberiam populabundus ducit legiones multa castella expugnando, donec maxima pars Celtiberorum in deditionem venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 391:1)
quindecim milia caesa, plus septingenti aut in proelio aut in castris - nam ea quoque expugnata sunt - capti, et signa militaria unum et quinquaginta capta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 140:2)
victores confestim secuti circumsidunt urbem, haud dubie postero die aut metu dedituris se hostibus aut vi expugnaturi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 222:1)
Claudi orsique bellum sunt ab repentina oppugnatione castrorum Romanorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 311:4)
castra etiam eo die expugnata debellatumque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 315:3)
nec consul, ut qui id ipsum oppugnatione comminanda quaesisset, moram certamini fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 71:1)
is Perrhaebiam expugnatam armis, Thessaliae aliquot urbes captas, cetera quae aut ageret aut pararet rex, cum argueret, respondere ad ea legati iussi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 378:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION