라틴어 문장 검색

sicut corpora, etiamsi validiora fiant exercitatione et lege quadam ciborum, non tamen esse naturalia atque ab illa specie, quae sit concessa , . quid enim, inquiunt, attinet circuitu res ostendere et translationibus, id est aut pluribus aut alienis verbis, cum sua cuique sint adsignata ?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 207:1)
Quamdiu quidem illi licet suo arbitrio res suas ordinare, se contentus est et ducit uxorem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 17:1)
tunc cupiditates improbas ordinant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 10 2:4)
O felicem, qui sic aliquem vereri potest, ut ad memoriam quoque eius se conponat atque ordinet!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 9:6)
Itaque sic ordinandus est dies omnis, tamquam cogat agmen et consummet atque expleat vitam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 8:1)
novem praeterea lyricis singulos adsignavit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 6:3)
cui illas adsignabimus ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 4:2)
Seneca Lucilio suo salutem Commentarios, quos desideras, diligenter ordinatos et in angustum coactos ego vero conponam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 391)
interim multos habes, quorum scripta nescio an satis ordinent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 39 2:2)
nihil autem ordinatum est, quod praecipitatur et properat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 2:5)
Sibi quisque dat mores, ministeria casus adsignat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 15:6)
Uni tamen morbo quasi adsignatus sum, quem quare Graeco nomine appellem nescio;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 54 1:6)
" Quod in exercitibus iis, quos imperatores magni ordinant, fieri videmus, ut imperium ducis simul omnes copiae sentiant, sic dispositae, ut signum ab uno datum peditem simul equitemque percurrat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 7:6)
Eadem enim virtute et mala fortuna vincitur et ordinatur bona.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 8:6)
Nemo ex istis, quos purpuratos vides, felix est, non magis quam ex illis, quibus sceptrum et chlamydem in scaena fabulae adsignant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 30:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION