라틴어 문장 검색

Quod si tantus amor menti, si tanta cupido est, bis Stygios innare lacus, bis nigra videre Tartara, et insano iuvat indulgere labori, accipe, quae peragenda prius.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 6:7)
Spelunca alta fuit vastoque immanis hiatu, scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris, quam super haud ullae poterant impune volantes tendere iter pennis - talis sese halitus atris faucibus effundens supera ad convexa ferebat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 10:2)
"Anchisa generate, deum certissima proles, Cocyti stagna alta vides Stygiamque paludem, di cuius iurare timent et fallere numen.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:13)
aut tu, si qua via est, si quam tibi diva creatrix ostendit - neque enim, credo, sine numine divom flumina tanta paras Stygiamque innare paludem - da dextram misero, et tecum me tolle per undas, sedibus ut saltem placidis in morte quiescam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 15:18)
Nec vero Alciden me sum laetatus euntem accepisse lacu, nec Thesea Pirithoumque, dis quamquam geniti atque invicti viribus essent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 16:6)
Gemuit sub pondere cymba sutilis, et multam accepit rimosa paludem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 16:21)
Fas obstat, tristisque palus inamabilis undae alligat, et noviens Styx interfusa coërcet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 18:8)
audiit et Triviae longe lacus, audiit amnis sulfurea Nar albus aqua fontesque Velini, et trepidae matres pressere ad pectora natos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 22:2)
Hi Soractis habent arces Flaviniaque arva et Cimini cum monte lacum lucosque Capenos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 31:3)
Ibant aequati numero regemque canebant, ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni, cum sese e pastu referunt et longa canoros dant per colla modos, sonat amnis et Asia longe pulsa palus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 31:4)
Te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda, te liquidi flevere lacus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 36:4)
qua Saturae iacet atra palus gelidusque per imas quaerit iter vallis atque in mare conditur Ufens.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 38:7)
Dixit, deinde lacu fluvius se condidit alto, ima petens;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 4:1)
Quo te cumque lacus miserantem incommoda nostra fonte tenet, quocumque solo pulcherrimus exis, semper honore meo, semper celebrabere donis corniger hesperidum fluvius regnator aquarum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 4:5)
Thybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem leniit, et tacita refluens ita substitit unda, mitis ut in morem stagni placidaeque paludis sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION