라틴어 문장 검색

Vos modo inquit parcite;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Cervus ad boves.5)
Tum sibi timentes, qui ferae pepercerant, Damnum haud recusant, tantum pro vita rogant.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Panthera et pastores.10)
Supersunt mihi quae scribam, sed parco sciens, Primum ne videar esse tibi molestior, Distringit quem multarum rerum varietas;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta.1)
miseris parcite;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor.10)
Nam et in ratione conviviorum, quamvis a plerisque cibis singuli temperemus, totam tamen cenam laudare omnes solemus, nec ea quae stomachus noster recusat, adimunt gratiam illis quibus capitur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 8:1)
iure, gratularis, primum quod gravissimi principis iudicium in minoribus etiam rebus consequi pulchrum est, deinde quod sacerdotium ipsum cum priscum et religiosum tum hoc quoque sacrum plane et insigne est, quod non adimitur viventi.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 8 1:2)
sed perinde illis ac meis parco.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 28 3:3)
quamquam propior aliquanto est sententiae relegantis, quae absolvit, quam quae occidit - utraque enim ex illis vitam relinquit, haec adimit -, cum interim et qui morte puniebant et qui relegabant, una sedebant et temporaria simulatione concordiae discordiam differebant.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 13:3)
quod denique senatum invidia liberassem, qua flagrabat apud ordines alios, quod severus in ceteros senatoribus solis dissimulatione quasi mutua parceret.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 21:2)
rapiunt etiam consumuntque quod natum est, ut qui iam putent se non sibi parcere.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 37 2:3)
Sola viro mulier spoliis exultat ademptis, Sola locat noctes, sola licenda venit, Et vendit quod utrumque iuvat quod uterque petebat, Et pretium, quanti gaudeat ipsa, facit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1020)
Parcite, formosae, pretium pro nocte pacisci;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1031)
Haec in lege loci commoda circus habet - Tu tamen a dextra, quicumque es, parce puellae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 215)
Dum iacet et lente revocatas ruminat herbas Atque iterum pasto pascitur ante cibo, Visus erat, somno vires adimente ferendi, Cornigerum terra deposuisse caput.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 59)
Si dubitas famae parcere, parce mihi!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1423)

SEARCH

MENU NAVIGATION