라틴어 문장 검색

non est tale, habeo ius actionis, non habes, ut sit quaestio, an habeat, et inde status.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 156:3)
accipiat enim actionem necne, ad eventum pertinet, non ad causam, et ad id, quod pronuntiat iudex, non id, propter quod pronuntiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 156:4)
et similiter in translatione, non habes abdicandi, quia ignominioso non est actio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 160:1)
habeo ius, quia abdicatio actio non est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 160:2)
quaeritur, quid sit actio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 160:3)
non enim actio transfertur sed causa facti, quod accidit paene in omni defensione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 162:1)
quibus si deficiamur, ultima quidem sed iam sola superest salus aliquo iuris adiutorio elabendi ex crimine, quod neque negari neque defendi potest, ut non videatur iure actio intendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 166:6)
hinc illae quaestiones sive actiones sive translationes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 167:1)
haec quattuor velut proposita formaeque actionis, quae tum generales status vocabam, in duo (ut ostendi) genera discedunt rationale et legale.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 169:1)
his adiecerunt quidam partitionem, , excessum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 289:4)
partitio vero dispositionis est species, ipsa dispositio pars rhetorices et per omnes materias totumque earum corpus aequaliter fusa, sicut , elocutio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 290:3)
quod est proprium partitionis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 291:3)
quam ergo ridiculum est, quaestionem quidem speciem esse probationis, partitionem autem, quae sit species quaestionis, partem totius orationis vocari?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 291:4)
cum apparuerit genus causae, tum intuebimur, negeturne factum, quod intenditur, an defendatur, an alio nomine appelletur, an a genere actionis repellatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 303:1)
at ubi causa tractetur, negant eodem loco esse iudicationem quo quaestionem, idque et in Rhetoricis Cicero et in Partitionibus dicit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 314:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION