라틴어 문장 검색

» Imperator haec audiens, plurimum de omnibus se excusavit, dicens nunquam oportere ducem vel aliquem de societate, quidquam fallaciae de eo timere, sed eum suosque quasi filium et amicos servare et honorare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 22:9)
Sedebat [0419D] autem imperator more suo potenter in throno regni sui, non duci, non alicui assurgens ad porrigenda oscula, sed flexis genibus dux incurvatus est, incurvati sunt et sui ad osculandum tam gloriosissimum imperatorem et potentissimum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 32:2)
Statimque allata sunt Boemundo sicut Godefrido munera, miri et inauditi thesauri in auro et argento, vasa quoque pretiosa opere et decore, multoque ampliora quam ab aliquo possit aestimari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 36:5)
alii vero pedestri aggressu, non minus arcu et sagittis defensores urbi bello lacessunt, sed plures gravissimis ictibus et jaculis desuper repugnantium attriti sunt, qui incaute et caeco impetu ac fragore subito praelia juxta muros tentare ausi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 42:11)
Hartmanus ac Henricus dolentes, et magnum de casu suorum luctum habentes, sepultura exstinctos honorifice condiderunt, sed non parum gaudere potuerunt, quod cum suis non in hac momentanea suffocatione perierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 60:4)
Sic utrinque sedato assultu, dum diversa consilia reddendae civitatis agerentur, et plures captivi Christianorum redderentur, quaedam sanctimonialis femina de coenobio S. Mariae ad horrea Trevirensis Ecclesiae cum caeteris restituta et absoluta est in manus Christiani exercitus, quae se de attrito Petri agmine captam et abductam professa est, parumque intermissionis a foeda et abominabili cujusdam Turci et caeterorum commissione habuisse conquesta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 74:3)
Cum sic afficerentur fidelium greges, et Boemundi virtus jam minus resistere valeret, eo quod ex improviso [0435C] in se suosque armis exutos irruissent, jamque ad quatuor millia de exercitu Christianorum in manu hostili cecidissent, nuntius per abrupta montium sine mora equo transvolat, quousque ad castra ducis tristis et exhaustus spiritu venit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 80:1)
si nunc aliquid virtutis in te haberes, jam tuos commoveres, et tibi illatam injuriam in caput ejus rependeres.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 30:11)
Sed non aliquis successus illis ullo conflictu potuit contingere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 58:4)
Illic ex decreto majorum mille et quingenti viri loricati electi, ad Arthesiam sunt directi ad auxilium confratrum, qui erant in arce, ut sic sani et incolumes copiis et viribus communi via, minus de hostili impetu solliciti, ad exercitum [0456B] repedarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 62:3)
Unde cavendum summopere nobis est ultra aliquos ex nostris divisionem facere, nec temere praecurrere;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 64:5)
Modico dehinc tempore transacto et paucis diebus praeda Roberti consumpta, nec ultra audente aliquo longe ab exercitu praedam quaerere prae crudeli occisione [0468C] Boemundi sociorum, amplior et validior fames in populo coepit multiplicari, et inaestimabilis mortalitas humilis plebis fieri, et exercitus, attenuari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 104:4)
Hujus autem longae obsidionis aliquo transacio curriculo, et gravissimis poenis afflicto populo in laboribus vigiliarum, famis et pestilentiae, ac frequentia incursantium Turcorum, Ammirabilis Babyloniae [0472C] rex, quoniam inter se et Turcos gravi diu ante expeditionem hanc Christianorum erat discordia et odium, per abbatem quemdam Christianorum legatione et intentione cognita, de pacis et regni sui ad invicem confoederatione quindecim legatos, linguae diversi generis peritos, ad exercitum Dei viventis direxit, haec ferentes nuntia:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 118:1)
Ad haec comes Reymundus hilari animo vibrata hasta, clypeoque pectori obducto, et Godefridus dux non minus aestuans desiderio conserendi praelia, caeterique septingenti viri bellicosi, ex improviso per medios advolantes infringunt, et eorum [0474D] multitudinem copiosam disturbantes, palmam Deo donante victores accipiunt, Turcis attritis et in fugam conversis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 124:3)
«O frater et amice noster Corbahan, quare sic nos parvipendis, et parum audentes astruis, nosque tuo auxilio vicisse, et imperatorem Constantinopolis et Petri Eremitae inaudita millia attrivisse?
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION