라틴어 문장 검색

recesserant primum in devios saltus, deinde dimisso exercitu passim in vicos castellaque sua dilapsi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 213:2)
rapiendo enim passim villas primum, dein quosdam etiam vicos evastarunt, non sine magno pudore regis, cum sociorum voces nequiquam deos sociales nomenque suum implorantes audiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 267:1)
fuga deinde effusa et fugientium passim caedes erat, equitibus dato signo ut conscenderent equos nec effugere quemquam sinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 332:2)
qui supererant in omnes passim partes capessunt fugam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 379:2)
sparsi enim toto passim campo se diffuderunt, nec usquam confertos eos hostis circumvenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 389:1)
ex regno eius omnes naves esse, quae superi maris oram depopulatae essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 499:1)
Ab hoc proelio Gracchus duxit ad depopulandam Celtiberiam legiones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 578:1)
et cum ferret passim cuncta atque ageret, populique alii voluntate alii metu iugum acciperent, centum tria oppida intra paucos dies in deditionem accepit, praeda potitus ingenti est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 578:2)
id forte temere ab uno exclamatum totis passim personabat castris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 17:2)
Histri magnis copiis cum castra haud procul consulis castris haberent, postquam alterum consulem cum exercitu novo advenisse audierunt, passim in civitates dilapsi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 56:1)
ceteri omisso bello in civitates passim diffugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 111:2)
Ligures, reliquiae caedis, in montes refugerunt, passimque populanti campestres agros consuli nulla usquam apparuerunt arma.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 141:1)
pecora in fanis trucidant verius passim quam rite sacrificant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 198:3)
P. Mucius cum iis, qui Lunam Pisasque depopulati erant, bellum gessit, omnibusque in dicionem redactis arma ademit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 213:2)
et pugna tam pervicax multos absumpserat Ligurum, et in fuga passim caesi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 74:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION