라틴어 문장 검색

a Priverno Plautius alter consul pervastatis passim agris praedaque abacta in agrum Fundanum exercitum inducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 277:3)
quae res sicut eo anno sermonibus magis passim hominum iactata quam in publico ullo concilio est, ita insequentis anni consulibus, L. Furio Camillo iterum Iunio Bruto Scaevae, nulla prior potiorque visa est, de qua ad senatum referrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 402:1)
alii deinde super alios diripi passim ferrique fortunas militum vociferabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 546:2)
ea spes remisit a certamine animos, et passim arma iactari coepta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 171:2)
omnes qui Romam deducti erant virgis in foro caesi ac securi percussi, summo gaudio plebis, cuius maxime intererat tutam ubique quae passim in colonias mitteretur multitudinem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 351:1)
mota namque omnia adventu Samnitium cum apud Lautulas dimicatum est fuerant, coniurationesque circa Campaniam passim factae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 354:1)
dato deinde signo paulo ante lucem, quod aestivis noctibus sopitae maxime quietis tempus est, proruto vallo erupit acies, stratos passim invadit hostes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 529:1)
multa alia castella vicique aut deleta hostiliter aut integra in potestatem venere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 534:2)
circumferendoque passim bello tantum terrorem sui fecit ut nomen omne Etruscum foedus ab consule peteret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 586:3)
quae ubi flagrantia Marcianus miles conspexit et hostes respexere, tum passim fuga coepta Samnitium fieri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 629:1)
sed vestigia in omnes aeque ferentia partes, ut in dilapsis passim, primo errorem faciebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 672:2)
in leviora navigia transgressa armatorum ad frequentes agros, tribus maritimis Patavinorum vicis colentibus eam oram, pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 18:2)
ibi egressi praesidio levi navibus relicto vicos expugnant, inflammant tecta, hominum pecudumque praedas agunt et dulcedine praedandi longius usque a navibus procedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 19:1)
inde captivis proximo vico in custodiam datis pars fluviatiles naves, ad superanda vada stagnorum apte planis alveis fabricatas, pars captiva navigia armatis complent profectique ad classem immobiles naves et loca ignota plus quam hostem timentes circumvadunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 23:1)
tecta semiruta vici per vastationem agrorum deusti haud procul castris Romanorum aberant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 43:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION