라틴어 문장 검색

orare ut ex caeno plebeio consulatum extraheret maiestatemque pristinam cum honori tum patriciis gentibus redderet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 199:3)
facturum enim se fuisse dixit ut duorum patriciorum nomina reciperet, si alium quam se consulem fieri videret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 200:2)
comitiis perfectis veteres consules iussi bellum in Samnio gerere prorogato in sex menses imperio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 204:1)
ob haec et - iam appetebat tempus - comitiorum causa L. Volumnius consul Romam revocatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 293:1)
postridie ad praescriptum consulis et consularia et praetoria comitia habita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 305:2)
insignem supplicationem fecit certamen in sacello Pudicitiae Patriciae, quae in foro Bovario est ad aedem rotundam Herculis, inter matronas ortum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 310:1)
verginiam, Auli filiam, patriciam plebeio nuptam, L. Volumnio consuli, matronae, quod e patribus enupsisset, sacris arcuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 311:1)
in vico Longo, ubi habitabat, ex parte aedium quod satis esset loci modico sacello exclusit, aramque ibi posuit et convocatis plebeiis matronis conquesta iniuriam patriciarum hanc ego aram inquit Pudicitiae Plebeiae dedico vosque hortor, ut quod certamen virtutis viros in hac civitate tenet,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 313:1)
quae ne perpetua esset, ordinum magis quam ipsorum inter se certamen intervenisse reor, patriciis tendentibus ut Fabius Etruriam extra ordinem provinciam haberet, plebeis auctoribus Decio ut ad sortem rem vocaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 323:1)
Claudi praetoris allatas ex Etruria litteras audirent, comitio abiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 339:2)
Consul Interamnam edicto dominis ad res suas noscendas recipiendasque revocatis et exercitu ibi relicto comitiorum causa Romam est profectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 528:1)
comitia consularia L. Papirius habuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 679:2)
Sempronio consule, qui post pugnam ad Trebiam ad creandos consules Romam cum venisset, comitiis perfectis ad exercitum in hiberna rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 147:3)
stimulabat et tempus propinquum comitiorum, ne in novos consules bellum differretur, et occasio in se unum vertendae gloriae, dum aeger collega erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 563:2)
ita territis Sempronius consul advenit, ingenti periculo per effusos passim ad praedandum hostium equites audacia magis quam consilio aut spe fallendi resistendive, si non falleret, transgressus, id quod unum maxime in praesentia desiderabatur, comitiis consularibus habitis, in hiberna rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 602:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION