라틴어 문장 검색

Sunt quibus ad portas cecidit custodia sorti, inque vicem speculantur aquas et nubila caeli aut onera accipiunt venientum aut agmine facto ignavum fucos pecus a praesepibus arcent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 8:6)
Ipsa ego, te, medios cum sol accenderit aestus, cum sitiunt herbae et pecori iam gratior umbra est, in secreta senis ducam, quo fessus ab undis se recipit, facile ut somno adgrediare iacentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 16:9)
Haec super arvorum cultu pecorumque canebam et super arboribus, Caesar dum magnus ad altum fulminat Euphraten bello victorque volentes per populos dat iura viamque adfectat Olympo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 22:1)
Fertilis frugum pecorisque tellus Spicea donet Cererem corona ;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmen Saeculare, poem 16)
Iam satis terris nivis atque dirae grandinis misit pater et rubente dextera sacras iaculatus arcis terruit urbem, terruit gentis, grave ne rediret saeculum Pyrrhae nova monstra questae, omne cum Proteus pecus egit altos visere montis, piscium et summa genus haesit ulmo, nota quae sedes fuerat columbis, et superiecto pavidae natarunt aequore dammae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 21)
te flagrantis atrox hora Caniculae nescit tangere, tu frigus amabile fessis vomere tauris praebes et pecori vago.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 134)
ludit herboso pecus omne campo cum tibi nonae redeunt Decembres, festus in pratis vacat otioso cum bove pagus, inter audacis lupus errat agnos, spargit agrestis tibi silva frondes, gaudet invisam pepulisse fossor ter pede terram.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 182)
cetera fluminis ritu feruntur, nunc medio alveo cum pace delabentis Etruscum in mare, nunc lapides adesos stirpisque raptas et pecus et domos volventis una, non sine montium clamore vicinaeque silvae, cum fera diluvies quietos inritat amnis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2910)
dicunt in tenero gramine pinguium custodes ovium carmina fistula delectantque deum, cui pecus et nigri colles Arcadiae placent.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 123)
Miramur, si Democriti pecus edit agellos cultaque, dum peregre est animus sine corpore velox;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 125)
invidet usum lignorum et pecoris tibi calo argutus et horti, optat ephippia bos, piger optat arare caballus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1418)
si quercus et ilex multa fruge pecus, multa dominum iuvet umbra?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 164)
"Nempe pecus, rem, lectos, argentum:"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1650)
o imitatores, servum pecus, ut mihi saepe bilem, saepe iocum vestri movere tumultus!
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1911)
vivit siliquis et pane secundo;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 147)

SEARCH

MENU NAVIGATION