라틴어 문장 검색

Karolus cum suis obviam eius adventum pedibus venerunt, ei obtimum consedere locum fecerunt civitatem quae dicitur Metis.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 44)
ad pedes vero noluit venire propter reverentiae honorem ecclesiarum.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 115)
Inventus est autem postea unus ex isdem Saxonibus mortuus iuxta ipsam basilicam, genibus curvis adclinus supra pedes, habens ignem et ligna in manibus, velut ore flando eandem basilicam igni tradere voluisset.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 773 54:9)
In regione Thuringorum quodam in loco iuxta fluvium cespis longitudine pedum quinquagenum, latitudine quattuordenum, altitudine sesquipedali de terra sine manibus et praecisus et sublatus est et ab eo loco, in quo sumptus est, viginti quinque pedum spatio distans inventus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 276:2)
Hoc anno paucis ante solstitium aestivale diebus in territorio Augustodunense aere in tempestatem subita mutatione converso ingens fragmentum ex glacie simul cum grandine decidisse narratur, cuius longitudo quindecim, latitudo septem, crassitudo duos pedes habuisse dicitur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 304:1)
Circa autumni vero tempora Karlomannus rex in pago Vithmau villa Melnaco contra Latverum cum exercitu ad custodiam regni resedit, Northmanni vero Octobrio mense finiente Latverum cum equitibus et peditibus atque omni suppellectili veniunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIII 21:8)
Condicto itaque uterque exercitus placiti die advenerunt ad dictum locum, praeter Hugonem abbatem, qui dolore pedum ab hac profectione se abstinuit, sed nil ibi prospere egerunt, verum cum magno dedecore rediere ad sua.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 25:3)
Beatus Liutbertus episcopus honorifice multis sanctorum menbris monasterium quod dicitur Frikkenhurst adornavit, id est Bonifacii et Maximi martyrum, Eonii atque Antonii confessorum, adiecta parte de presepe Domini atque de sepulchro illius, simul et de pulvere pedum illius ascendentis in caelum.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 79:2)
Sponsa vero Guntharii, quae quondam post Romam eligantissima habebatur, quasi vidua destituta viro, scissa veste, fuscata pelle, deiectis crinibus, nudis pedibus absque pastore sedit in cinere.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:19)
Viso hoc terrore frater senior pedibus patris provolutus conmissum nefandum profitetur, indulgentiam postulans.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 93:5)
audet Nectere fune pedem, rumpere fraude fidem.
(ANONYMUS NEVELETI, De mur[e] et rana 4:4)
Pes aquile, predo testudinis, aera findit.
(ANONYMUS NEVELETI, De aquila et testudine 16:1)
Blandiri putat ore tonans, humerisque priorum Pressis mole pedum se putat esse pium.
(ANONYMUS NEVELETI, De asino et catulo et domino 19:9)
Armauit natura canem pede, dente, iuuenta.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane uetulo 30:1)
Tot bona furatur senium, nam robore priuat Corpus, dente genas, et leuitate pedes.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane uetulo 30:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION