라틴어 문장 검색

Tum facta est Libye raptis umoribus aestu arida, tum nymphae passis fontesque lacusque deflevere comis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 19:4)
Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto, inter aquas pelagi contractosque undique fontes, qui se condiderant in opacae viscera matris, sustulit oppressos collo tenus arida vultus opposuitque manum fronti magnoque tremore omnia concutiens paulum subsedit et infra quam solet esse fuit, siccaque ita voce locuta est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 21:1)
Nam cum per litora lentis passibus, ut soleo, summa spatiarer harena, vidit et incaluit pelagi deus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 46:20)
Hic puer, et studio venandi lassus et aestu, procubuit faciemque loci fontemque secutus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 45:3)
Adspicit hanc natis thalamoque Athamantis habentem sublimes animos et alumno numine Iuno, nec tulit, et secum "potuit de paelice natus vertere Maeonios pelagoque inmergere nautas et laceranda suae nati dare viscera matri et triplices operire novis Minyeidas alis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 40:1)
At pelagi nymphae factum mirabile temptant pluribus in virgis et idem contingere gaudent seminaque ex illis iterant iactata per undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 73:6)
Hanc pelagi rector templo vitiasse Minervae dicitur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 78:6)
Stare deum pelagi longoque ferire tridente aspera saxa facit, medioque e vulnere saxi exsiluisse fretum, quo pignore vindicet urbem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 8:4)
Iamque Chimaeriferae, cum sol gravis ureret arva, finibus in Lyciae longo dea fessa labore sidereo siccata sitim conlegit ab aestu, uberaque ebiberant avidi lactantia nati.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:5)
Principio caelum spissa caligine terras pressit et ignavos inclusit nubibus aestus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 46:1)
dumque quater iunctis explevit cornibus orbem luna, quater plenum tenuata retexuit orbem, letiferis calidi spirarunt aestibus austri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 46:2)
Aura petebatur medio mihi lenis in aestu, auram exspectabam, requies erat illa labori.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 65:5)
Aura (recordor enim) venias cantare solebam, meque iuves intresque sinus, gratissima, nostros, utque facis, relevare velis, quibus urimur, aestus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 65:6)
Daedalus interea Creten longumque perosus exsilium tactusque loci natalis amore clausus erat pelago.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 20:1)
Utque carina, quam ventus ventoque rapit contrarius aestus, vim geminam sentit paretque incerta duobus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 49:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION