라틴어 문장 검색

sed ita peragrat per animos, ita sensus hominum mentisque pertractat, ut non desideret philosophorum descriptiones neque exquirat oratione, summum illud bonum in animone sit an in corpore, virtute an voluptate definiatur, an haec inter se iungi copularique possint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 222:1)
Aeli commentariis scriptum protulisse ac tamen concessisse Galbae disputationem sibi probabilem et prope veram videri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 240:4)
vel me hercule etiam ut laudem eorum iam prope senescentem, quantum ego possem, ab oblivione hominum atque a silentio vindicarem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 7:3)
te, quem ego totiens omni ratione temptans ad disputandum elicere non potuissem, permulta de eloquentia cum Antonio disseruisse et tamquam in schola prope ad Graecorum consuetudinem disputasse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 13:6)
qui ita creber est rerum frequentia, ut verborum prope numerum sententiarum numero consequatur, ita porro verbis est aptus et pressus, ut nescias, utrum res oratione an verba sententiis inlustrentur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 56:1)
Quid enim causae censetis esse cur aetates extulerint singulae singula prope genera dicendi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 92:3)
sin ad generum universas quaestiones referuntur, ita modicae et paucae sunt, ut eas omnis diligentes et memores et sobrii oratores percursas animo et prope dicam decantatas habere debeant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 140:6)
quo etiam maior vir habendus est, quoniam illam sapientiam constituendae civitatis duobus prope saeculis ante cognovit, quam eam Graeci natam esse senserunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 154:4)
quos tu cum haberes auctores, Antoni, miror cur philosophiae sicut Zethus ille Pacuvianus prope bellum indixeris.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 155:3)
Omnium seditionum genera, vitia, pericula conlegi eamque orationem ex omni rei publicae nostrae temporum varietate repetivi conclusique ita, ut dicerem, etsi omnes semper molestae seditiones fuissent, iustas tamen fuisse non nullas et prope necessarias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 199:1)
me pro meo sodali, qui mihi in liberum loco more maiorum esse deberet, et pro mea omni fama prope fortunisque decernere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 200:2)
sed ego non de praestanti quadam et eximia, sed prope de vulgari et communi vi nunc disputo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 299:3)
Quid, noster hic Caesar nonne novam quandam rationem attulit orationis et dicendi genus induxit prope singulare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 30:1)
Quis umquam res praeter hunc tragicas paene comice, tristis remisse, severas hilare, forensis scaenica prope venustate tractavit atque ita, ut neque iocus magnitudine rerum excluderetur nec gravitas facetiis minueretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 30:2)
Ecce praesentes duo prope aequales Sulpicius et Cotta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 31:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION