라틴어 문장 검색

Si, Lucane, tibi vel si tibi, Tulle, darentur Qualia Ledaei fata Lacones habent, Nobilis haec esset pietatis rixa duobus, Quod pro fratre mori vellet uterque prior, Diceret infernas et qui prior isset ad umbras:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXVI1)
Vir Celtiberis non tacende gentibus Nostraeque laus Hispaniae, Videbis altam, Liciniane, Bilbilin, Equis et armis nobilem, Senemque Caium nivibus, et fractis sacrum Vadaveronem montibus, Et delicati dulce Boterdi nemus, Pomona quod felix amat.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIX1)
Nobilius domito tribuit Germania Rheno, Et puer hoc dignus nomine, Caesar, eras.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, II2)
Hic est pampineis viridis modo Vesbius umbris, Presserat hic madidos nobilis uva lacus:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLIV1)
Equiti superbo, nobili, locupleti Cecidit repente magna de sinu clavis.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXV2)
Ego coniugem' inquit 'extuli, et tamen vivo, Notam, superbam, nobilem, locupletem.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXVII7)
Post haec omnia forte si movebit Bacchus quam solet esuritionem, Succurrent tibi nobiles olivae, Piceni modo quas tulere rami, Et fervens cicer et tepens lupinus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXVIII6)
Dispensatoris nobile cernis opus.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXIII2)
Potor nobilis, Aule, lumine uno Luscus Phryx erat alteroque lippus.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXVIII1)
Nam me diligit ille proximumque Turni nobilibus legit libellis.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCVII3)
Ipse sui spectator adest et nobile dextrae Funus amat:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXX3)
Bis senos iubet en redire fasces, Nato consule, nobilique virga Vatis Castaliam domum sonare Rerum prima salus et una Caesar.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXVI2)
Nomen nobile, molle, delicatum Versu dicere non rudi volebam:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XI3)
Nobile Lysippi munus opusque vides.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLIII3)
' Sutilis aptetur deciens rosa crinibus, ut sit Qui posuit sacrae nobile gentis opus.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XCIII5)

SEARCH

MENU NAVIGATION