라틴어 문장 검색

' sed gravescente valetudine nihil e libidinibus omittebat, in patientia firmitudinem simulans solitusque eludere medicorum artes atque eos qui post tricesimum aetatis annum ad internoscenda corpori suo utilia vel noxia alieni consilii indigerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 46장8)
pacem ex aequo utilem;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 13장6)
quis ignorat utilius ac melius esse frui pace quam bello vexari?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 37장 7:1)
temperavit Agricola vim suam ardoremque compescuit, ne incresceret, peritus obsequi eruditusque utilia honestis miscere.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 8장 1:2)
nec aliud adversus validissimas gentis pro nobis utilius quam quod in commune non consulunt.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 2:1)
sed Otho ne vulgi largitione centurionum animos averteret, fiscum suum vacationes annuas exoluturum promisit, rem haud dubie utilem et a bonis postea principibus perpetuitate disciplinae firmatam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 46장11)
ille utili moderatione non supplicium cuiusquam poposcit, ac ne dissimulans suspectior foret, paucos incusavit, gnarus civilibus bellis plus militibus quam ducibus licere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 29장9)
Tunc Suetonius Paulinus dignum fama sua ratus, qua nemo illa tempestate militaris rei callidior habebatur, de toto genere belli censere, festinationem hostibus, moram ipsis utilem disseruit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 32장1)
'omnes, qui magnarum rerum consilia suscipiunt, aestimare debent an quod inchoatur rei publicae utile, ipsis gloriosum, promptum effectu aut certe non arduum sit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 76장2)
Ad ea Antonius Primus (is acerrimus belli concitator) festinationem ipsis utilem, Vitellio exitiosam disseruit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장1)
arcuere eos intimi amicorum Vitellii, ita formatis principis auribus ut aspera quae utilia, nec quidquam nisi iucundum et laesurum acciperet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 56장6)
pacem et concordiam victis utilia, victoribus tantum pulchra esse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 70장9)
obstabat ratio belli et novum imperium inchoantibus utilis clementiae fama;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 63장3)
sed quoniam apud vos verba plurimum valent bonaque ac mala non sua natura, sed vocibus seditiosorum aestimantur, statui pauca disserere quae profligato bello utilius sit vobis audisse quam nobis dixisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 73장3)
simul manere apud exercitus Titum ad omnis principatus novi eventus casusve utile videbatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 10장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION