라틴어 문장 검색

Tum egregiae munitiones castrorum atque valli fossarumque altitudo et extra vallum stili caeci mirabilem in modum consiti vel sine defensoribus aditum adversariis prohibebant:
(카이사르, 아프리카 전기 31:9)
tantum orare et petere ab eo uti sibi praesidium daret, quo tutius id et sine periculo facere possent;
(카이사르, 아프리카 전기 33:2)
Considius interim cum ad urbem cum copiis accessisset et animadvertisset praesidium Caesaris ibi esse, non ausus periculum suorum facere nulla re gesta pro multitudine hominum rursus se Hadrumetum recepit;
(카이사르, 아프리카 전기 33:8)
Qui simul ad eum sunt deducti, petierunt ut sibi liceret vera sine periculo proloqui.
(카이사르, 아프리카 전기 35:4)
Sed custodiis equitum Numidarum quo id sine periculo minus faceremus impediebamur.
(카이사르, 아프리카 전기 35:7)
Caesar brachiis perfectis promotisque usque eo ut telum ex oppido adigi non posset, castra munit, ballistis scorpionibusque crebris ante frontem castrorum contra oppidum collocatis defensores muri deterrere non intermittit eoque quinque legiones ex superioribus castris deducit.
(카이사르, 아프리카 전기 56:1)
Reliqua classis in salo ad Leptim egressis remigibus passimque in litore vagantibus, partim in oppidum victus sui mercandi gratia progressis vacua a defensoribus stabat.
(카이사르, 아프리카 전기 62:4)
Quibus rebus Varus ex perfugis cognitis occasionem nactus vigilia secunda Hadrumeto ex cothone egressus primo mane Leptim cum universa classe vectus naves onerarias quae longius a portu in salo stabant vacuas a defensoribus incendit et penteres duas nullo repugnante cepit.
(카이사르, 아프리카 전기 62:5)
gravis enim armaturae miles simulatque ab eis insectatus constiterat in eosque impetum fecerat, illi veloci cursu periculum facile vitabant.
(카이사르, 아프리카 전기 71:4)
Postquam nulla condicione cogere adversarios poterat, ut in aequum locum descenderent legionumque periculum facerent, neque ipse propius hostem castra ponere propter aquae penuriam se posse animadvertebat, adversarios non virtute eorum confidere, sed aquarum inopia fretos despicere se intellexit, II Non. Apr.
(카이사르, 아프리카 전기 79:1)
Armatus qui in eiusmodi periculo constanter agendum sibi videret, gladio proboscidem qua erat circumdatus, caedere quantum viribus poterat non destitit.
(카이사르, 아프리카 전기 84:4)
Rumore interim perlato de eius lenitate clementiaque propemodum omnes regni equites Zamam perveniunt ad Caesarem ab eoque sunt metu periculoque liberati.
(카이사르, 아프리카 전기 92:7)
Qua spe nonnulli dum sine periculo murum ascendere et oppido potiri posse se sperant, postero die ad murum opus facere coeperunt, et bene magna prioris muri parte deiecta [in oppidum intraverunt].
(카이사르, 히스파니아 전기 13:8)
Quod difficile erat factu ut eam turrem sine periculo quis incenderet.
(카이사르, 히스파니아 전기 18:15)
Ita vix periculo liberatus petiit ab oppidanis ut ei liceret legatum ad Caesarem proficisci:
(카이사르, 히스파니아 전기 22:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION